Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
148
Athanasii Kircheri

Cap. IV.Sect. I.illa veras fuisse rerum definitiones, ac proinde hucusque dici posse, nomina φύσεῖ fuisse imposita, videlicet à sapientissimo πρωτοπλάστῃ. Nam ut sapienter Plato in Cratylo.
  Nominum igitur impositio haudquaquam levis et exigua res esse videtur, neque hominum vulgarium humiliumque opus, ac proinde verum dicit Cratylus dicens, Natura rebus nomina existere, nec quemlibet hominem nominum esse artificem, sed illum demum, qui ad aliud nomen respicit, quod rerum naturæ exprimendæ, atque repræsentandæ peculiariter quadrat, et qui illius nominis literis, et syllabis imponere atque accommodare potest. Porrò cum orationis ministerio humanæ societatis ratio atque commercium constet, certe humanarum conceptionum diplomata, et symbola quædam sunt, quibus hominum commercium conservetur. Itaque utentium consuetudo atque institutum maximi momenti est, in societate generis humani, hincque duæ existunt nominis definitiones apud Platonem scilicet. Nomen est instrumentum rebus docendis aptum, atque accommodatum, et rerum naturæ distinctæ repræsentandæ, et imitatio, quæ vocis fit ministerio, illius rei, quam quis imitandam instituit, voce imitatur. Sunt autem hoc loco consideranda duplicia nomina, quædam prima, quædam secunda ex primis nata (quibus tamen omnibus commune est, ut rei naturam suo modo exprimant) in quorum quidem etymo exquirendo deliramus, si primorum illorum nominum fontes ignoremus, quos tamen adire, vera est nominum ὀρθότης. Prima quidem illa nomina à potentia, ut cum Platone loquar, quadam, quàm sit humana, majore imposita, temporis longo usu obsoleta, in barbaris linguis, hoc est, Hebraïca, Chaldaïca, Ægyptiaca, ut Plato vult, conservantur, quarum ignorationem, cùm vel ipse Plato, veram quoque nominum rationem se ignorare fateatur, ad illas tamen recurrendum esse ait, cum vocabulorum origines ignorantur. Hujus igitur consilio ducti, jam tandem videamus, quænam fuerit illa primigenia lingua, quæ matrix, ex quâ cæteræ omnes originem traxerunt.


Caput v.

Quænam et qualis fuerit prima omnium linguarum.


Cap. V.
LInguam Hebræam ipsi orbi condito coævam, à Deo Prima linguarum quænam sit.Optimo Maximo institutam primoque traditam parenti, nemo est, cui non satis compertum sit. Verùm cùm non desint, qui id impugnare audeant, nostram hanc sententiam variis rationibus stabiliendam duxi.
  Prima ratio.Harum prima desumitur ab antiquitate et sanctitate, siquidem eam unà cum natura universi auctor indidit, nec ab impietate ortum cum aliis habuit communem; hac enim Adam omnium creaturarum naturas expressit, et omnibus eis nomina vocavit; in hac Deus ipse sæpius per se, vel per interlocutorem cum suis amicis colloquium instituit; hanc patriarcharum, et prophetarum, ut verbis Augustini loquar, non solùm in sermonibus suis, verùm etiam in sacris scripturis custodivit auctoritas. Ligua Hebræa in domo Thare conservata fuit.Porrò cum Chaldæis omnibus superstitionum peste contaminatis, in Thare domo, de qua natus est Abraham, veri Dei cultum Dominus servârit, in ea etiam simul cum sui observantia linguam hanc sanctam tueri voluit. Hæc est, ad quam verus et ge-

nuinus