Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/201

E Wikisource
Haec pagina emendata est
147
Turris Babel Lib. III.

Cap. IV.Sect. I.venti, fuit nomen ejus, id est, fuerunt illis vera, et germana nomina, et rerum naturis propriè accommodata, non secundum extrinsecam denominationem, sed essentialem quandam rationem, ita ut proprietates singulorum animalium singulis nominibus perfectè responderent, atque adeò ex ipsis nominibus solis in intrinsecam cujusque rei naturam facilè pervenire quispiam posset, quibus consentit R. R. Abraham Balmis.Abram Balmis his verbis, quæ ex hebraïco in latinam linguam à me translata sic sonant. Est autem differentia magna inter linguam sanctam, et alias linguas, cum enim Deus benedictus sit auctor linguæ sanctæ, necessariò nominum impositio debet ipsis rerum naturis respondere, quia secundum eorum naturas conveniebat eas appellare. Quæ confirmantur à R. Abenezra, Ralbag, Rambam, Becchai, Rabboth, aliisque in Genesim commentatoribus, quos hoc loco consule.
  Meminit quoque hujus impositionis nominum in principio Alfurcani sui Mahumed impostor, ubi dicitur Deum dictasse Adæ nomina rebus aptè imponenda, his verbis: Adam primus nomina animantibus imposuit.Creatisque animantibus omnibus, venire fecit illa Deus ad Adam benedictæ memoriæ, et docuit ipsum oretenus nomina uniuscujusque, et vocavit Adam omnia nominibus respondentibus proprietatibus eorum.
  Moses Barcepha Syrus in libro de Paradiso, dicit Adamum editiore Paradisi loco insidentem, augustaque authoritate et majestate, ac tali vultus splendore, qualem emicuisse ex facie Mosis scriptura testatur, voce, quæ sensu excipi posset, pronunciata, singulis animantium generibus nomina indidisse, unumquodque nominatim appellando, illa verò submissis capitibus prona, nec præ nimio decore, quo ille resplendebat, intueri ipsum audentia singulatim præteribant, et suis ab illo appellabantur ex ordine nominibus: v. g. cùm taurum ille nomine appellaret, continuò is audito nomine suo transibat coram ipso, capite subimisso, similiter nominatim citatus equus, præteribat dejectâ cervice, neque Adami aspectum sustinens, idemque cæteris contigit. Quæ non ita intelligenda sunt, ut nomina, quæ animalibus imposuit Adamus, ea tum primùm à Deo ipsum accepisse putetur, sic enim non Adamus, sed Deus ipse imposuisse eis nomina diceretur, sed Adamum accepisse linguam à Deo, quantum ad alia omnia perfectam, præter eam partem, quæ animalium nomina continet, quam scilicet integram reliquit Deus solertiæ et sapientiæ Adami, videlicet, ut ipse per scientiam, quam habebat, animalium, et per notitiam plurimarum vocum, quam acceperat, nomina conderet, atque imponeret animalibus, singulorum naturis ritè congruentia, nec ea quidem uno modo formata, sed diversis è causis petita, vel ex propria differentia specifica, vel ex naturali proprietate, vel ex motu, vel ex figura, vel ex peculiari aliqua operatione, vel ex aliquo singulari ac proprio accidente. Atque hæc prima fuit nominum ὀρθότης à Deo naturæ auctore instituta, ministerio Adami. Licet autem et uni rei plura vocabula imponerentur, et contra, unum vocabulum rebus multis significandis aptaretur, id tamen eatenus factum est, ut rei naturæ ratio postulabat.
  Atque etiam nomina ex variarum σχέσεων circumstantiis ita sunt imposita, ut convenirent ipsarum naturæ. Naturæ enim appellatione non tantùm rei substantia signisicatur, sed accidentium etiam ὕπαρξις, quæ suo quidem modo dicitur πεφυκέναι quatenus videlicet accidentia rem σχηματίτοντην, id est, notant, atque designant. Prima igitur nomina ab Adamo rectè fuerunt hunc in modum constituta, et veram rei naturam repræsentarunt, ut minime dubium esse debeat, nomina

illa
T 2