Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina emendata est
151
Turris Babel Lib. III.

Cap. V.Sect. I.tamen, Lingua Chaldæa secundum in primatu linguarum locum habet. linguam Chaldaïcam secundum post Hebræam inter linguas vetustatis locum obtinere. Qui hæc penitiùs introspexerit, facilè famosam hanc Hebrææ et Chaldaïcæ linguarum de primatu contendentium litem exortam dirimet. Syriacam autem nequaquam eandem cum Chaldaïca esse, sed in literis, et phrasi distinctam, posteris temporibus ortam, non aliâ auctoritate opus est, quàm illa Eliæ Levitæ Ascenazi, utriusque magistri peritissimi, quam in præfatione in suum Meturgeman sive Lexicon Chaldaïcum hisce verbis astruit.
  R. Elias in ThisbeDixit Rabbi Samuel filius Nahhmani: Ne sit vilis in oculis tuis Chaldaïca lingua, siquidem invenimus in lege, in prophetis, et hagiographis, quod Deus benedictus, cui sit gloria, in lege testimonium præbet in prophetis, sicut visum fuit eis in hagiographis, et locuti sunt Regi linguâ Chaldaïcâ, et hoc ideò, eò quod hæc vicina sit linguæ sanctæ præ omnibus aliis linguis: atque ita scribit Eliezer: Lingua Chaldaïca ipsa est lingua sancta corrupta: fama quoque est, quod olim antequàm corrumperetur, loquebantur in Syria vel Chaldæa linguâ sanctâ simpliciter. Ita R. Elias citato loco. Quando verò illa corrupta fuerit, difficilis quæstio est apud auctores, varii varia allegant tempora, ego cum paulo ante citato auctore, uti linguæ utriusque, ita temporum et historiarum peritissimo, sentio, quiin citato loco ita differit. Quæri igitur posset, quando lingua Hebraïca, et an temporibus patrum hæc lingua fuerit usitata, et rationem dubitandi suppeditant hæ voces. Ideò videtur mihi conventens dicere, quòd adulterata sit, postquam egressus est Abraham inde, quoniam absque dubio patres nostri primi locuti fuere, quemadmodum eam acceperunt ab Adam usque ad Noë oretenus, et primum ejus fundamentum fuit Sem filius Noë, cum et esset trans flumen, quemadmodum explicatur à Ramban, et cùm essent ibi is, et filii ejus, egressus est Abraham inde, erant enim ommes idololatræ, tunc corrupta est lingua, et vocata fuit lingua Aramæa, juxta nomen Aram, qui fuit filius ultimus Sem, juxta quod dicitur, filii Sem, Elam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et longius cæteris prolongavit dies vitæ suæ, ideò vocata fuit lingua à nomine suo Aramæa. Et ingrediente Abraham in terram Canaan, sequebatur is, et omnes filii ejus sermonem Cananæum, quæ fuit lingua sancta simpliciter, et etiam cum nostri patres morarentur in Ægypto, non reliquerunt eam, sicuti dicunt Rabbini nostri. Tria non mutarunt Israëlitæ in Ægypto, nomina sua, vestimenta sua, et linguam suam. Patet igitur linguam Hebræam omnium linguarum sine controversia antiquissimam, imò primam; Syriacam autem et Chaldaïcam sive Babylonicam ejusdem filias esse, omnemque inter auctores controversiam de primatu linguarum motam, solummodo ex æquivocatione quadam nominum ortam esse, ut proinde facilè omnium objectiones soluturus sit, qui nostras rationes hoc loco allatas probè intellexerit.
  Indagatâ igitur primâ mundi linguâ, nil jam aliud restat, nisi ut ejusdem formam characterum, scribendique rationem pari passu discutiamus.

CA-