Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/206

E Wikisource
Haec pagina emendata est
152
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. I.

Caput vi.

De linguæ Samaritanæ charactere, utrum verè Assyrius aut Hebræus sit.


DEmonstrato in præcedentibus, et in Obelisco Pamphilio, variisque argumentis stabilito Hebraïcæ et Ægyptiacæ linguæ primatu, ostensis quoque primævorum scriptorum monumentis, nihil porrò superest, nisi ut, quisnam primæva istius linguæ vulgaris character fuerit, demonstremus. Magnum fateor, et ab aliis, quod sciam, excepto Morino et nonnullis Rabbinis, non tentatum aggredior argumentum; audeo tamen, divini Numinis subsidio tutus. Etsi non dubitem multos Aristarchos futuros, qui hosce meos labores severioribus obelis sint notaturi; dum illos interrogantes jam multò antè audire videor, et quomodo tu nôsti hujusmodi literas antiquas fuisse? quis te reddidit certiorem, ejusmodi literas, quas producis, non esse maleferiatorem hominum atque impostorum commentum? Atque hujusmodi non pauca proferre audio, quibus, dum omnia in dubium revocant, auctorumque rationes audire detrectant, omnia improbant, cunctaque eorum qui antiquitatis monumenta perscrutantur, studia reprehendunt, despiciunt, irrident, non aliâ ratione obviandum censeo, (ut jam pridem alius similibus respondebat apud Villalpandum) quàm si eadem ipsos, quâ me vellicant Aristarchi, reprehensione dignos ostendero, quod credant Scythas, et Garamantas unquam extitisse, et fidem habeant referentibus, quod ipsi non viderant, Constantinopolim, Calecutum, Japoniam, et reliquas celebriores urbes esse, nec minus esse deceptos, si vera esse existiment, quæ Hebræorum grammatici tradunt, nimirùm literam א sic scribendam, sic autem ב, etc. At sicuti stultum omninò esset, atque ab omni rationis judicio alienum, hujusmodi rebus fidem non adhibere, quæ ab omnibus sine controversia recepta sunt, usuque ac communi hominum consensu invaluerunt; sic etiam temerarium foret, rebus in medium circa præsentem controversiam adducendis, nullis authoritatibus comprobandis, fidem denegare. Rationes itaque ac momenta expendat rei positæ unusquisque, priusquam levitatis, aut deceptionis arguat eos, qui attentiùs omnia utriusque partis argumenta expenderunt, et omnes quotquot invenerunt dubitandi rationes, aliis firmioribus adhibitis dissolverunt. Hæc autem ideò dixerim, ut nemo arbitretur, demonstratione mathematicâ omnium proponendorum rationes ostendere me posse, sed satis prudenti, atque in omni disciplina reconditiorique literatura exercitato viro, me fecisse existimabo, si quæ à probatis scriptoribus confirmata sunt, proponam, aut animi mei conjecturas, veluti quædam allegatorum consectaria proferam, quibus ductus singulas hujus disputationis partes probaverim. Ut igitur ad propositam quæstionem propiùs accedamus, primò ingentem illam de charactere Samaritano, et Assyrio, seu Hebraïco et Babylonico agitatam controversiam per partes examinabimus, et tandem utriusque discussis sententiis, quid nos sentiamus, et quomodo dictæ sententiæ conciliari possint, declarabimus.

§ I.