Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/208

E Wikisource
Haec pagina emendata est
154
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. I.minabantur, hunc sibi elegisse, quo legem scriberet; dialectum verò Hebræam legi restituisse, Chaldaïca repudiata, quæ in ipsa captivitate plurimùm apud Judæos invaluerat. Ita R. Japhe. Et ideò non videtur, quòd mutatio facta sit operâ Esdræ, nisi scripturæ solius, etsi enim scriptura angeli fuerit Aramæa, id est, Assyriaca, et lingua Aramæa, nihilominus cùm venit Esdras ad describendam legem non mutavit formam legis, sed tantum scripturam, quæ renovata fuit in diebus Danielis, patetque ex hoc quod scriptum est: et descripsit sibi exemplar, seu, δευτέρωσιν, id est, scripturam, quæ debebat mutari: verùm lingua quâ scripsit, fuit illa Hebræa, et sancta, uti à principio etc. Verantamen et hi vacillantes opinantur scripturam illam non Hebræam, sed aliam ab omnibus diversam fuisse; in quo tamen ita diversi sunt, ut sibi in omnibus contradicere videantur. Ajunt enim quidam, à Judæis in Babylone non fuisse intellectam, quod Gamatricè scripta fuisset, id est sensu Cabalico solis sapientibus noto, quem vocant literarum videlicet combinationem, et permutationem. Verùm auctorem ipsum R Simeonem more Rabbinico de iis differentem audiamus.
  Qua lingua et charactere scripsit angelus in pariete Balthasaris sententiam ei à Deo latam.Dicit R. Simeon, scriptura hæc non est immutata. Quid est? non poterant legere scripturam? dicit Rab. per Gamatriam ipsis scriptum erat, Jatheth Jatheth, Adac, pughamet; quorum interpretatio est: Man, Tekhil, upharsin. Mane, numeravit Deus regnum tuum, et perfecit illud; Tekhil, positus es in statera, et inventus es deficiens; upharsin, divisum est regnum tuum, et datum est Medis et Persis; et Samuel ait, Mamtom, Nankephi Aaltran. Rabbi quoque Johanam dixit, Anam, Anam, Lakath, Nisrephu. R. Ase dixit. Nema, Nema, Ketal Phursin. Atque hæ sunt subtilitares Rabbinicæ, quas, dum ex difficultatibus emergere non possunt, ne nihil dixisse videantur, comminiscuntur, quibus tamen commentis nil insulsius esse potest. Videant plura, quibus placent hujusmodi nugamenta, apud Morinum Exercitat. in Pentat. Samaritanum, ex quo hæc ferè desumpsimus.
  Tertia sententia eorum est, qui volunt Assyriacum characterem verum, et genuinum characterem Hebræum fuisse.
  Quarta verò sententia ab hac discrepans, sub distinctione loquitur, ait enim duplicem fuisse characterem Hebræum verum, sacrum et profanum, hunc (sc. profanum) Cuthæorum, videlicet Samaritanum, illum verò (sacrum) Assyriacum fuisse. De sacro charactere rursus diversa sentiunt diversi. Alii affirmant sacro charactere scriptas tantùm fuisse duas tabulas, librumque legis, qui in arca conservabatur, reliquos verò profano, id est, Samaritano. Nonnulli dicunt sacro charactere libros omnes legis, et prophetarum scriptos fuisse, sicuti et ea, quæ vocant frontalia, sive phylacteria; profano autem omnia reliqua, quæ ad politicam pertinebant. Ita inter alios Rab. Jomtob Abramides, et R. Jacob in libro, qui intitulatur fons sive oculus Jacob fol. 142. col. 1. contra Amoraim et Thanaim Thalmudicos doctores, ut habet Rab Joseph Albo. Atque hanc sententiam præ omnibus aliis rationi, subjectæque materiæ magis consentaneam esse mox dicam, solvit enim omnes difficultates, ut in sequentibus videbitur.
  Discussis itaque Rabbinorum plerorumque de hoc negotio tractantium argumentis et rationibus, jam ut nodus hic Gordius tandem solvatur, quid in negotio adeò lubrico reverà statuendum sit, aperiendum est.
  Character Samaritanus quomodo ab Assyriaco differat.Dico igitur primò, Samariticum characterem non essentialiter, sed accidentaliter tantùm ab Assyriaco distingui, quod hic quadratus, elegans, et decorus, alter autem apices ita formet diversos, ut tamen literarum at-

que