Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/207

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
153
Turris Babel Lib. III.
Cap. VI.Sect. I.

§ I.

Decisio litis circa Assyriacum seu Hebræum et Samaritanum characterem.


  Rabbinorum sententiæ de charactere Assyriaco et Samaritano.Quatuor reperio Rabbinorum circa propositam thesin sententias. Prima eorum est, qui dicunt Samaritanum verum illum, et primævum characterem Hebræum ese. Ita sentiunt Babylonii Doctores Zutra et Hobka, tractatu Sanhedrin sect. 2. fol. 21. et 22. Verba allego.
  Initio, inquit, data est lex Israëli in scriptura Hebræa, et lingua sancta: restituta est lex, et data iis in diebus Esdræ in scriptura Assyriaca, lingua Syriaca sive Chaldaïca, et deinde expurgata ea, elegerunt pro Israële scripturam Assyriacam, et linguam sanctam, et reliquerunt idiotis scripturam Hebraïcam, et linguam Chaldaïcam. Qui sunt isti Idiotæ? Respondet R. Chasda, Cuthæi. Quæ est scriptura Hebraïca? Respondet iterum Chasda, scriptura est Libonæa. Hujus sententiæ quoque fautor est R. Jose in Thalmud Hierosolymitano sect. 1. tract. Megilla, quem inibi consule. Rabbi Juda tract. Megilla c. 1. n. 8. omninò vult, neotericas Judæorum literas Assyriacas esse; Samaritarum verò Hebraïcas.
  Non est inter libros, et Thephilin, et Mezuzoth (id est frontalia illa, in frontibus ligari solita Hebræis, phylacteria dicta in Euangelio) alia differentia, nisi quod libri scribantur in omni lingua; Thephilin autem et Mezuzoth non scribantur nisi in lingua Assyriaca. Rabbi Simon Ben Gamaliel dicit quoque in libris non esse permissum, ut scribantur nisi Græcè. Huic sententiæ subscribunt Thalmudici explanatores in Gemara, quam Obadias quoque Bartenora insignis commentator suo veluti calculo approbat, cùm dicit.
  Sriptura Hebræa, scriptura est quæ venit trans flumen, et Cuthæi sive Samaritani scribunt in ea in hunc diem, etc. Scriptura verò, qua nos scribimus libros hodie, scriptura Assyriaca vocatur. Iisdem prope verbis eadem affirmat Rambam. His adjungimus testimonium tractatuum Megilla, Thalmud Hierosolymitani, sect. I. fol. 71. col. 2. lin. 10. ubi de charactere, et lingua, quâ Esdras legem scripserat, inter alia multa hæc refert.
  Assyriaca est ipsi (scil. Esdræ) scriptura et non lingua, Hebraïca est ipsi lingua et non scriptura. Selegerunt sibi scripturam Assyriacam et linguam Hebræam, et cur vocatur nomen ejus Assyriaca? quia ipsa felix est in scriptura sua. Quæ omnia clarissimè explicat hoc eodem loco fol. 194. col. 3. R. Samuel Japhe his verbis.
  Puto autem, quod temporibus Danielis scriptura mutata fuit ex scriptura Hebraïca, in qua lex data fuit, in scripturam Assyriacam, et scripta fuit lex Assyriacè in diebus Esdræ. Ex quibus omnibus hîc allatis testimoniis satis comprobatur, plerosque Rabbinos Samaritanum characterem Hebræum fuisse, existimâsse: etsi inter se cum tanta ambiguitate loquantur, et in negotio sat liquido adeò inconstantes, ut sibi ipsis non infrequenter contradicant, ac proinde quid putent, vix obtineri possit.
  Altera sententia est eorum, qui volunt, Assyriacum characterem accepisse Esdram ab angelo, fuisseque ex antiquo Hebræo in Assyriacum mutatum. Cùm enim populus Israëliticus in Babylone 70 annorum captivitatem sustineret, et paulatim uti legis, ita et characteris oblivisceretur, contigit, inquiunt, ut eodem tempore angelus Balthasari in medio convivii apparens, et sententiam à Deo latam in pariete describens; characteris mutationem introduceret, et hunc eundem esse volunt, quo jam Judæi ubivis locorum utuntur. Nec desunt Thalmudistæ, qui velint Danielem novum illum characterem docuiffe Judæos, Esdramque relictto Cuthæis charactere Hebræo, quem ob irreconciliabile odium in Cuthæos, veluti pollutum abo-

mina-
V