Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/219

E Wikisource
Haec pagina emendata est
165
Turris Babel Lib. III.

C. VIII.Sect. I.braïcis nomenclaturis, sed et multiplicem etiam repetitionem eosdem diversosque sensus, et constructiones usurpari posse.
  Secundò, literas ח א ה ע י ו, veluti vocales subinde intelligi, et consonantibus subesse, etiamsi non exprimantur; et quod consonantium similis soni subinde inter se fiat transmutatio.
  Tertiò, quòd plenæ dictionum determinationes sub verbo etymologicè disposito non requirantur.
  Quartò, quòd vis verborum primogeniorum innotescat variè, scilicet in varia literarum metathesi, sive transpositione, per variam verborum acceptionem, vel aliam lectionis distinctionem, et separationem syllabicam, aut vocum repetitionem directam; et hac ratione sensus mystici et arcani alicujus series sub ipsis verborum penetralibus recondita, aliaque scriptura interna expressa esse demonstratur. His igitur ita ritè dispositis, jam videamus, quomodo nomina à primævo eorundem institutore rebus singulis imposita, vim, quam quodvis possidet, initium ducentes ab animalium nominibus, deinde à propriis quorundam hominum eximiorum appellationibus; tertiò denique ænigmaticas quorundam in sacra Scriptura locorum significationes Cabalico-analyticæ artis subsidio enodare conabimur.
  Adam primus animalibus nomina imposuit.Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, hoc est nomen ejus. Ecce prima ὀνοματοθεσίας origo. Nomina igitur rebus non casu, sed summâ ratione imposita patet, ut quod sonarent verba, res ipsæ exprimerent. Adduxit enim Deus animalia ad Adam sapientiâ summâ præditum לראות, ut videret, id est, consideratâ cujusque naturâ; inclinatione, et indole, dispiceret, מה יקרא לו‎, quid vocaret ea. היה הוא שמו וכל אשר יקרא לו האדם נפש‎ ‎Et quodcunque appellavit id Adam animæ viventis, id est nomen ejus. Vel ut pulchrè Onkelos Metargeman Chaldæus hoc loco explicat, adductis enim animalibus jubet: למחזיה מח יקרא ליה, ut specularetur quomodo vocaret ea.
  Nunc igitur videamus, utrum aliqua adhuc nomina supersint in lingua Hebræa, quæ animantium indolem, quam indicant, verè adhuc exprimant. Certè Rabbini plerique innuunt aliqua, veritatem hujus ὀνοματοθεσίας indicantia; et inter cæteros R. Becchai, qui de hac nominum impositione, suâ in genesin commentatione ita disserit: Dicitur in Midras, Fecit Deus transire ante Adam omnia animalia, et vocavit ea nominibus suis et dixit: nunc huic convenit ut vocetur אריה, id est Leo; et ad illud, convenit ut hoc vocetur חמור id est Asinus; et ad aliud, convenit ut hoc vocetur סוס id est Equus; et sic faciebat de singulis animantibus: et ecce in hoc manifestavit maximam suam sapientiam, sicut is, qui esset simulachrum Dei, et opus manuum Domini Dei excelsi; et videtur mihi explicare Mideas, quod Adam intellexit in sapientia sua naturam cujusvis animantis, et vocavit unumquodque nomine significante naturam et proprietatem memoratam in eo; literas quoque nominum singulorum nunc conjungendo, nunc separando, nunc permutando ea, variè cum naturis, et proprietatibus animantium combinavit. Pergit deinde Becchai:
  Cur Leoni imposuit Adam hoc nomen Arieh.Et ecce fuerunt nomina notionalia juxta verba sua. Cognoscens Adam in sapientia sua naturam Leonis, quod nimirum esset fortis, magnus, et rex animalium, adeò ut etiam propheta eum Deo comparaverit, cum dicat, Deus sicut Leo rugiet; imposuit ipsi nomen אריה, eò quod literæ hujus vocis אהי sunt respirationis vehementioris; et sic ipsa dictio אריה Leo explicat si-

gnifi-
X 3