Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/221

E Wikisource
Haec pagina emendata est
167
Turris Babel Lib. III.

C. VIII.Sect. I.

אדם Homo.
מה 6ומאד א׳ 5מאד א׳ 4מד א 3דם 2אדם א׳ 1אדם
איש Homo vir.
:6אשה 5ו י 4ישא 3שיאשׁ י׳ 2אשׁ 1איש
1Homo 2ignis, sive virtus Dei, cùm 3ceciderit, 4elevabitur, et 5Deus 6virtus
et fortitudo ejus.


  Atque ut ad nomen Adami revertamur, secundum alios significat id quoque rationalem æstimationem, vel assimilationem rerum, quæ habentur per discursum: est enim אד ratio, vel rationalis, דם verò æstimatio, vel assimilatio; omnis enim actus judicii humani, vel est de aliqua quidditate rei, vel similitudine ejus, nam ut rectè Alabastrus ostendit, est in Græco quoque ἄνϑρωπος, quasi ἀναϑρέοπος, id est, considerans cum ratione, vel, quomodo se res habeat; nam sub ratione tam causa rei, quàm similitudo ejus comprehenditur. Sic ergò omnia animalia adduxit Deus ad hominem, id est, rationabiliter judicantem, et quicquid hic prædicavit de re qualibet, hoc est nomen ejus, vel definitio; שם enim significat et nomen, et positionem, et definitionem. ויקרא האדם שם אשתו חוה כי הוא היתה אם כל חי: Et vocavit Adam nomen uxoris suæ חוה Heva, quia ipsa est mater omnium viventium. Sicut אדם Adam vocem idem significare diximus, ac generalem æstimationem rei per discursum, ita חוה Heva, nihil aliud est quàm significatio, enunciatio, propositio: וה enim est idem ac indeterminata הו verò prædicatio et indicatio rei. Hinc Heva mater omnium viventium dicitur, quia quicquid ab intellectu per assensum producitur, fit necessariò per propositionem aliquam; nihil enim perfectum ab intellectu generatur, nisi per assensum vel tacitum, vel expressum enuncietur. Quicquid autem verisimile videtur esse intellectui, et per assensum enunciatur, dicitur mysticè vivere. Itaque sicuti propositio indefinitè sumpta continet in se omnes propositionum modos determinabiles, sic Heva fuit mater omnium viventium. Vides igitur, quomodo nomina Hebraïca non tantùm varios sensis secundùm literas acceptos, sed et parabolicos, allegoricosque includat. Infinita hujus generis hîc adducere possem, verùm ut et Lectori inveniendi materiam relinquamus, hic plerorumque animalium nomina varia metatheseos combinatione resoluta proponere voluimus, ut et methodum resolutionis discat curiosus Lector, et simul ex nominibus varios sensus, dictorum animalium naturis congruos, elicere possit.

Com-