Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina emendata est
172
Athanasii Kircheri

Cap. IX.Sect. I.

Caput ix.

De literis Coptitarum mysticis, quorum lingua est una ex linguis primigeniis.


HAbent Coptitæ in universum literas xxxii. quarum figuras, nomina, potestates, in fronte hujus operis præfixas contemplare, atque hisce alphabetum suum constant, quod quidem cum veterum Ægyptiorum alphabeto idem, si paucas literas dempseris, esse in Prodromo ostensum est. Quemadmodum verò prisci Hebræi alphabetum suum disponere solebant, ut ipsæ literæ, sua mysticâ constarent significatione, et elementa literarum, rerum omnium ostenderent elementa, uti in Hebræorum Cabala fusè explanavit Oedipus, ita Ægyptii veteres degeneres cæteroquin à vera Hebræorum propagine, proavorum tamen, unde descenderant, veluti simiæ, eo suas literas ordine disposuerunt, ut literarum, characterumque figuræ diversæ quidem essent, significatio autem cum Hebræis in omnibus esset arcanorum prorsus analoga. Hosce veteres mystagogos secuti sunt posteriores Coptitæ, qui retento alphabeto veterum parallelâ quadam ratione multa sanè, quæ sacrosanctæ fidei nostræ mysteria concernunt, sub hujusmodi literarum figuris, numeris, et mysticis significationibus ita abdiderunt, ut hoc ipso priscam illam hierophanticam sapientiam in omnibus se affectasse innuerint, quod et magnus ille Dionysius Areopagita, in mysticis suis libris de Divin. nom. cap. 9. hisce et similibus verbis passim indicat: Mentem scilicet respondere capiti, opinionem cervici, pectori animum, cupiditatem ventri, crura verò et pedes naturam denotare. Quæ omnia ex mente Ægyptiorum hierophantarum dicta in Oedipo Tract. de hieroglyphicis partium humani corporis symbolis fusè ostendimus.
  Quid aliud baculus ille Tauticus S. Antonii Ægyptii manibus in similitudinem T literæ efformatus denotat, nisi ansatam illam Serapidis crucem, salutis normam, rectitudinis symbolum, et futuræ veluti vitæ mysticam tesseram, de quibus Prodromum fusius tractantem consule.
  Siquidem characteres mysticos veterum, cum primi illi Ægypt. Patres insigni rerum divinarum notitia instructi considerantes magnam cum nostris fidei mysteriis affinitatem habere deprehenderent, eos in usum quoque sacris suis studiis, quibus unicè incumbebant, transtulisse. Epistolæ quædam S. Pachomii et Theodori ejus discipuli, quorum meminit Gennadius Massiliensis scriptor pervetustus, ad diversa Ægypti monasteria exaratæ, quas non ita pridem detectas, pro suo erga Rempublicam literariam affectu, mecum communicavit insignis ille Lucas Holstenius philologus clarissimus: in quibus vererum scribendi rationem prorsus observare videtur, dum nunc latentis arcana divinitatis, nunc occultum animorum cum Deo nexum, nunc vitæ sanctè, beatèque instituendæ rationem abstrusissimis sanè metaphoris, parabolisque intricatissimis, nunc ex forma, et figura literarum, jam ex numeris sub eo latentibus, subinde ex ipsa literarum significatione desumptis, ita appositè describit,Monachi Ægyptii sequebantur hieroglyphicam doctrinam veterum Ægyptiorum. ut Ægyptiorum hierophantam, seu Pythagoram quendam Samium, sua eructantem symbola te legere diceres. Meminit hujus arcanæ scribendi rationis S. Cyrillus in quadam epist. ad S. Leonem Papam, et Sozomenus libro 3. hist. Eccles. c. 23. ubi ait in tabula Pachomii, quam ab angelo accepisse fertur, scri-

ptum