Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/227

E Wikisource
Haec pagina emendata est
173
Turris Babel Lib. III.

Cap. IX.Sect. I.ptum fuisse: Totum conventum in 24. classes jussu angeli distinctum esse, et singulas classes singulis literis græcis vocatas, jussisse quoque, ut v. g. simpliciores vocarentur α vel ι, vasri autem seu versipelles ζ vel ξ, ut alii aliarum literarum notis appellarentur, prout forma literæ rationem vitæ classis cujusvis aptè videretur exprimere. In vita S. Pachomii ita legitur. Præceptum quoque erat, ut juxta numerum elementorum, et græcarum lterarum, viginti quatuor monachorum turma constituerentur, ita ut singulis turmis imponerentur singularum nomina literarum, id est ab α, et deinceps usque ad ω, ut cùm interrogaret quis Archimandritam de aliquo, in multitudine tanta facili responsione cognosceret v. g. cum diceret qualis esset α, vel ζ, et rursus λ, vel σ, proprio quodam signo nominis literæ, uniuscuiusque turmæ mores exprimeret, simplicioribus, et innocentioribus α, ι. nomen imponens, difficilioribus autem ξ competenter accommodans, ita ut pro modo conversationis, et præcepti, singulis turmis, literarum elementa concinnarent, solis spiritualibus hæc ipsa quæ significarentur scire valentibus. Specimen Asceticæ disciplicæ ab Ægypti monachis Hieromystarum ad modum accommodatum.Verùm ut lector aliquod saltem hujus reconditæ scriptionis, ejusque solutionis specimen videat, visum fuit hîc unicum tantùm paradigma proponere: quod ex prima S. Pachomii epistola decerpsimus, sic enim in quadam epistola ad Cornelium Archimandritam monasterii Mochanzæ scribit Pachomius. Fac opus Jauda. Pone Delda ante oculos tuos, ut benè sit animæ tuæ. Cane κω, ne forte sæculum tibi cantet ιω. Alleg. 1 Fac opus Jauda.Ne obliviscaris Kalendarum etc. Numquid Kalendæ subsidio linguæ Coptæ ita interpretamur.
  Expositio Allegoriæ.Dum igitur in epistolis suis dicit Abbas Pachomius Opus fac Jaude, vir sanctus nihil aliud intelligit, nisi quod ei, qui ad eminentem vitæ religiosa statum vocatus est, omnia in simplicitate, et sinceritate, cum intentione recta sine ullo ad proprium commodum, utilitatemque respectu peragenda sint. Quod enim μόωας inter numeros, id Jota inter literas ÆgyptiacasJauda seu Jota., è qua, veluti omnium minima, cæteræ omnes literæ com ponuntur, ita sincera et recta intentio humilisque coram Deo conversatio, cæterarum actionum, operationumque altissimarum in spirituali ædificio adhibendarum primum veluti fundamentum est, cætera omnia componens. Unde non immeritò pueris id sanctus vir applicabat, qui cum impolluti ab hoc sæculo, nihil adhuc ex falsis mundanarum rerum illecebris gustaverint, puro naturæ instinctu, sine ullo dolo, fuco, ac præposteræ intentionis versutia peragere solent, cùm præterea Jota lingua Ægyptiaca, nihil aliud, quam parvulum denotet, an non appositè ad illud cœlestis magistri, epiphonema, nisi efficiamini ut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum, alludit? Atque hoc primum est, quod tamen fusius aliis enodandum relinquo.
  Alleg. 2. Pone Δ ante oculos tuos, ut bene sit animæ tuæ.Cum porro in eadem epistola dicit pone Δ ante oculos tuos, ut bene sit animæ tuæ, nihil aliud denotare videtur, nisi perfectam divinarum virtutum imitationem, juxta illud: Estote perfecti, sicuti pater vester cœlestis perfectus est, quod sit per unionem illam, conformitatemque intellectus, voluntatisque nostræ cum divina. Cùm enim Platone teste Δ figurarum omnium prima sit, quod reliquas omnes figuras, id est, omnium entium perfectiones, quæ sunt veluti numeri quidam, et figuræ, componat, et in quam omnes resolvantur, certè summa ratione à priscis patribus id pro divinæ essentiæ symbolo, divinarumque perfectionum emanationumque archetypo assumptum fuit, uti fusiùs in nostra Geometria hieroglyphica ostendimus.

Δ igi-
Y 3