Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/229

E Wikisource
Haec pagina emendata est
175
Turris Babel Lib. III.

Cap. IX.Sect. I.quomodo ante Cadmum literas habuere Græci, cùm vetustiores nusquam reperte sint in veterum monumentis, quam ea, quæ καδμεῖα γράμματα vocabantur, quibus omnibus subscribit Clemens Alexandrinus libr. 1. Strom. Unde etiam Herodotus scribit litteras fuisse vocatas Phœnicias: Quo tempore Cadmææ literæ græcis traditæ sint.fuisse autem Cadmum et Phœnicem Ægyptios S. Hieronymus testatur temporibus videlicet Josue, Cadmum, una cum fratre Phœnice Thebis Ægyptiorum, unde oriundi erant, in Syriam profectum fuisse, ut verisimile sit tempore Othonielis è Phœnicia in Græciam venisse, atque ibi in memoriam Thebarum Ægyptiarum, Thebas Bœotias condidisse, relicta fratri Phœnici Phœnicia, à quo et nomen obtinuit. Ægyptii autem viri literas alias, quàm quas à puero in Ægypto didicerant tradere non potuere. Cadmum igitur fuisse primum illum, qui Græcos literis Ægyptiis perfectè imbuit, nulli dubium esse debet. Fuisse autem ante Cadmum semen quoddam, seu rudimentum aliquod harum literarum, non tamen à Palamede, aut Bellerophonte, ut multi perperam conjiciunt, sed à primo Atheniensium Rege Cecrope jactum (unde fabula postea emerserit literas Græcos habuisse ante Cadmum) verisimile est, siquidem Cecrops et ipse Ægyptius, Cadmo uno ferè sæculo antiquior et Moysi, teste Eusebio, σύγχρονος, ideo Tzetza teste διφυής dictus fuit, quod Græcam et Ægyptiacam linguam ex æquo calleret, hunc etiam Βουλαταιείαν ex Ægypto in Græciam, una cum aliis ceremoniis transtulisse, auctor est Pausanias, de quo et Tzetzes ita canit.
  Cecrops τρίγλςσσος et altitudo ejusPrimus omnium in Attica Cecrops Rex, et primus qui vocatur διφυὴς, eò quod magnitudinem virorum duorum in longum haberet, et quod Græcæ, et Ægyptiacæ linguæ peritus esset.
  Literas igitur Græcas ab Ægyptiis primùm profectas, ex dictis patet, de quibus in Oedipo fusissime. Utrum autem lingua Græca quoque ab Ægyptia processerit, meritò quispiam dubitare posset, affirmativam in Prodromo capite 4 asserueram. Lingua Copta, exceptis literis nullam alioquin cum Græca affinitatem habent.Verùm quotidiana experientia instructior tandem comperi, linguam Ægyptiacam ex matribus unam ἀυτογενῆ cùm nulla alia affinitatem, quantum quidem ex idiotismo, conjugatione, et inclinatione nominum colligere licuit, habere, neque nos movere debent vocabula ἐλληνθσμὸν redolentia, vocesque Græcanicæ passim in lexico occurrentes. Siquidem hujusmodi vocum cum Copticis vocabulis commistionem primum Alexandri Magni, et reliquorum ex Ptolemaica stirpe prodeuntium Regum Ægypto potiuntium temporibus, ex frequenti, quod ipsis cum Græcis ultrò, citroque commeantibus trecentorum et amplius annorum spatio intercedebat commercio contigisse, in Oedipo fusè docemus, et Coptitæ circa id à me consulti id ipsam affirmant.
  Non itaque verba mea in Prodromo Copto hoc sensu intelligi velim, quasi asseram, Græcam linguam ad Ægyptiam eâ se ratione habere, ut Chaldæa. v. g. lingua ad Hebræam, aut Italica ad Latinam, sicuti quidam opinati sunt, quarum hanc Latinæ, illam Hebraïcæ linguæ filiam esse, nemo nisi dictarum linguarum imperitus inficiabitur: non enim sentio Græcam ab Ægyptia originem suam immediatè traxisse; multò minus Græcam linguam, Ægyptiam corruptam dicendam arbitror. Sed totam similitudinem utriusque ad invicem ex vocum commistione, ut dixi contigisse, is noverit, qui unam cum altera ἀκριβεστέρως contulerit. Poσσunt enim aliquæ linguæ iisdem vocibus alteri linguæ applicatis uti, etiamsi ipse quoad substantiam toto, ut aiunt, cœlo discrepent: ita Germanica multas voces Latinas, Italicas, Gallicas suis interserit. Latina quoque Græca vocabula libens sus-

cipit,
Y 3