Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/230

E Wikisource
Haec pagina emendata est
176
Athanasii Kircheri

Cap. IX.Sect. I.cipit, cum tamen utraque diversissima sit abiis linguis, à quibus mutuatur, quæ fusiùs alibi tractata reperies. Quin et lingua Copta non Græcis tantum vocabulis, sed et Latinis, et Arabicis, Hebraïcis, Samaritanisque, ex vicinarum, ut reor, nationum consortio utitur, quæ omnia Lexicon hoc nostrum per sequentia paradigmata declarat.

Ab Hebræis mutuatæ hæ Coptæ voces.
חמר Ghomer.
שפל Siclus.
כר Corus,
בור Regio.
תימן Auster.
A Samaritanis hæ mutuo acceptæ.
Creavit.
Nablum.
Libra.
Bathus.
A Latinis sequentes.
Dux.
Prætorium.
Procurator.
Cella.
Castrum.
Scala.
Tomus.
Charta.
Centenarius.
Cartallus.
Pavo.
Codex rationum.


  Et sic de cæteris quam plurimis, quæ in hoc opere passim occurrerunt, statuendum est. Manet igitur, linguam Ægyptiam excepto charactere toto cœlo à Græca diversam esse. Restat hoc loco dilucidandum, quomodo hæc lingua apud solos Coptitas manserit, contigit id eâ, quæ sequitur, relatione Coptitarum. Linguam Coptam videlicet maximè floruisse tempore Sestris, id est Sesostris Regis Ægypti, eam verò declinasse in occasum post Cambysis, uti in universam Ægyptum sibi subjugatam, ita et in antiquitatum, literarumque monumenta sævientis tyrannidem, atque hanc fuisse primam cladem. Altera clades, quæ ab hominum memoria eam pænè abolevit, fuit Græcorum in Ægyptios imperium, nobilissimæque bibliothecæ Alexandrinæ per incendium omnibus sæculis deplorandum interitus, quo præstantissimorum lingua Copta conscriptorum codicum, innumera perierunt exemplaria, nec quicquam remansit deinde, nisi paucula inter sacerdotes, et patriorum riuum sectatores quædam veluti assumenta ex tam celebri naufragio relicta. Deficientibus verò paulatim sacerdotibus, ritibusque Ægyptiis, ita quoque hæc lingua paulatim defecit, ut vix ejusdem vestigium amplius superesse videretur, donec post salutiferum Christi adventum gentiles Ægyptii luce sacri euangelii illustrati, relictas veluti tabulas, patriæ inquam linguæ fragmenta colligentes, ut potuerunt in integrum, ne lingua primæva, ac tot, tantisque sapientiæ notis insignita prorsus pessum iret, restituere conati sunt, quam et in album doctrinalium idiomatum referentes, ea in sacris ecclesiasticisque codicibus conscribendis imposterum usi sunt. Cur verò solam Coptam, non Arabicam, aut Græcam in sacrorum usum reservaverint, causa fuit, partim summa erga patrium idioma affectio partim ut hac lingua nativa ecclesia Ægyptiaca à cæteris ecclesiis Orientalium veluti notâ quâdam distingueretur, neve Christianæ fidei mysteria, ab infidelibus contami-

naren-