Haec pagina emendata est
180
Athanasii Kircheri
Cap. IX.Sect. I.
I. |
Hic character idem significat, quod Ἀγαθὸς Δαίμων, id est, bonus genius, et componitur ex initialibus literis Α et Δ. Si enim producitur Δ litera, fiet Α, quod in se monogrammaticè continet Α et Δ, invenitur autem hæc litera hieroglyphica in omnibus ferè Ægyptiacis inscriprionibus, potissimum in Obelisco Barberino, Lateranensi, Flaminio, Mahutæo, Mediceo, ut infrà suis locis dicetur, quam et Hieralpham impoeterum vocabimus. |
II. |
Hic character Ægyptiacè , id est Norma, dicitur, et proprie gamma Græcorum literam exprimit, quo quidem hieroglyphicè nihil aliud indicatur, quam symmetria rerum hujus universi; unde mundi sensibilis moderatoris Hori manibus passim insertus spectatur: quemadmodum enim normâ, sive gnomone, omnia justâ mensurâ et proportione disponuntur in Architectonicis operationibus, ita universi genius in mundi sensibilis fabrica, omnibus justam dat proportionem, mensuram, pondus. |
III. |
Character hic dicitur, id est, bonus ager, et eam Ægypti partem, quam Δέλτα vocant, indicat; quia ea regio præ omnibus aliis Ægypti provinciis, tum maximè salubris, tum rerum omnium humano generi necessariarum ferax est, ex Ibidis ibidem passim stabulantis incessu inventus: quia verò bonorum omnium ubertas à supremis potentiis influitur in hæc inferiora, aptè eam per pyramidalem, elementum ex divaricatione Ibidis pedum inventum, exprimebant. |
IV. |
Ibis aperturâ rostri, quam instrumentum circini dixerunt, occasionem ipsis præbuit inveniendi literam Υ, quo charactere processum inferiorum ad superiora rectè indicabant, à centro nimirum ad circumferentiam; Ibis enim dum unâ rostri parte in arena infixa, alterius circumductione nescio quid circulare in arena relinqueret, uti in animalium observandis actionibus studiosissimi, ita et circini instrumentum, et centri ad circumferentiam motus occasionem inde ipsos reperisse, mirum non est. |
V. |
Character hic dicitur, quod Ægyptiacè idem est, ac Dominus Orbis, æquivalet Græcorum Omicron: ex Ibide pariter emanavit. Ibis siquidem subinde collum ita torquet, ut circulum imitari videatur; quod cùm notarent Ægyptii, à Mercurio in Ibin transformato, de insigni quopiam mysterio se moneri, superstitiosiùs persuadebant, ac proinde ipsi nomen imposuerunt, quod idem est, ac Mundi Dominus: alludit ad hoc Plutarchus lib. de Osiride et Iside, dum nomen Omphis (verius dices Ophta) explicat. |
VI. Haec