Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/235

E Wikisource
Haec pagina emendata est
181
Turris Babel Lib. III.

Cap. IX.Sect. I.

VI.

Hæc litera Ægyptiis dicitur, et præcedenti opposita est, sicut enim præcedens processum inferiorum ad superiora, ita hæc superiorum ad inferiora processum indicat. Constituitur autem ex divaricatione pedum Ibidis, ex qua Ægyptii primùm Ægyptiaci cubiti, uti in Mechanica diximus, mensuram in arena progressu Ibidis impressam invenerunt, quæ suo loco pulchrè ex variis auctoribus probavimus. Invenitur autem passim hoc signum inter hieroglyphica, ut suo loco dicetur, respondetque hæc litera τῳ λάμβδα Græcorum et Coptitarum.
VIII.
Ex binis præcedentibus literis nascitur composita litera decadica, sive veriùs decussis, quâ Ægyptii processum animæ Mundi ἄνω καὶ κάτω expresserunt, ex Ibidis gestibus pariter inventa; Ibis enim divaricatis pedibus consistens, et aperto rostro, et collo dorso innitente, dum aperto ore crepitat, hanc figuram exprimit. Vide quæ de hoc numerico hieroglyphico fusiùs disseruimus in Arithmetica hieroglyphica. Respondet autem hæc litera τῳ χ Græcorum aut Latinorum X.
VIII.

Bovis caput exprimit hic character, et Ægyptiis idem significat ac litera quamquam nonnulli quoque hanc literam pro ω vel ȣ accipiant; Ægyptiorum tamen sententiæ veriùs standum existimo, cum ad caput Bovis cornutum litera propiùs accedat. Notat autem conjunctionem Solis et Lunæ, ita quidem, ut caput Bovis Solem, cornua verò Lunam significent. Verùm cùm de his passim toto hoc opere dictum sit, ad loca propria lectorem remittimus.
IX.

Hic character , dicitur, id est, Visio, et respondet literæ Coptitarum , et τῳ Σ Græcorum ex capite Accipitris fuit inventus, qui cum acutissimi visus sit, rectè literam hanc isti Numini, quod visu omnia mundi receptacula penetraret, id est, Soli consecrarunt. Sol enim diffusione radiorum omnia fovet, animat, conservat juxta illud: ἥλιος δέ πάντ' ἐφορᾷς καὶ πάντ' ἐπακούεις.
X. Cha-
Z 3