Cap. X.Sect. I.ventionis, et syderum, navaliumque, et bellicarum artium. Tacitus Annal. lib. ii. Fama est, Cadmum classe Phœnicum vectum, rudibus adhuc Græcorum populis artis ejus (literarum) auctorem fuisse.
Josephus initio lib. i. contra Appionem testatur, Græcorum historicos, qui sibimetipsis literarum usum quàm vetustissimum vendicare volunt, eum à Phœnicibus et Cadmo repetere. Hoc refert Eusebius, et probat lib. x. cap. 7. de præparat. Euangelica. Idem quoque testatur Appion Grammaticus, acerrimus Judæorum hostis: Qui literarum, inquit, formam, et rationem tradidit Cadmus, non nisi multis post ætatibus pervenit in Bœotiam, ut ex eo refert idem Eusebius, ejusdem libri cap. 11. et 12. Aliud citat ex eodem Appione testimonium S. Irenæus lib. i. cap. 12. Græci se à Cadmo primùm sex et decem literas accepisse confitentur, ac postea temporis progressu nunc aspiratas, nunc duplices invenisse. Postremùm verò omnium Palamedem longas adjecisse tradunt. Clemens Alexand. Stromat. lib. i. paulò ante medium: Cadmus literarum apud Græcos inventor, Phœnicius erat ὂθεν καὶ φοινίκεια τὰ γράμματα Ηρόδοτος κεκλῆσθαι γράφει. Hoc Ephori testimonio confirmat Diodorus Siculus, initio, lib. 3. dum ex quodam antiquo historico refert, Cadmum primùm literas in Græciam è Phœnicia detulisse, et hinc vulgò dictas esse Phœnicias, atque etiam Pelasgicas, eò quod primi Pelasgi iis sint usi. Hinc Timon antiquus Poëta φοινικικὰ σήματα κάδμον. Idem Hesychius in voce φοινικίκος, et Suidas in eadem dictione, et in Cadmo Quintus Curtius lib. 4. de Tyriis: Hæc gens literas prima, aut docuit, aut didicit. Hisce astipulatur Morinus in opusculo Hebræo-Samaritico. Si sileret, inquit, historia, idem evidenter demonstraretur tam ex ipsis literarum nominibus, quæ Syriaca sunt, quam ex ipso literarum ordine, qui est utrisque unus et idem. Hoc autem de literis majoribus intelligendum est, quæ antiquitis tantùm usurpabantur, non autem de minoribus, quæ celeris scriptionis causa postmodùm inventæ sunt. Quidquid sit, de istius inventionis tempore, expertentiâ certum est, omnes marmoreas inscriptiones literis majusculis esse insculptas: præterea codices omnes ante mille annos iisdem quoque characteribus esse descriptos, inveniri quoque nonnullos hoc tempore posteriores. Hoc passim testantur Antiquarii viri docti, Muret. in Epist. 40. Senecæ; Lipsius cap. de pronunciat: Linguæ Latinæ; Leo Allatius, animadvers. in Antiquit. Etruscas. Vidimus ejusmodi nonnullos Romæ in bibliotheca Vaticana, Parisiis in Regia, aliisque bibliothecis.
Verùm Josephus Scaliger Animadversionibus in Chronicon Eusebii post notam M DC XVII. ulteriùs progreditur. Scribit enim alphabetum Samaritanum idem esse quod Phœnicium; ideò assumit antiquas Ionum literas, Samaritanas fuisse, idque demonstrat ex duabus antiquis columnis in Via Appia effossis, indeque in hortos Farnesianos deportatis, in quibus literæ Ionicæ veteres sunt incisæ, anno Urbis conditæ 441. Ex illa inscriptione alphabetum construit, quod columnatim opponit alphabeto Samaritano, Græco hodierno, et Latino, ut loco citato quisque conspicere potest. Ex literarum istarum oculari comparatione colligit, Græcas ex Samaritanis ortas, et è Græcis Latinas. Latinas literas è Græcis ortas esse, planè certum est. Hoc affirmat Tacitus Annal. ii. Formæ literis latinis quæ veterrimis Græcorum, sive Etruscos eas Demaratus Corinthius docuerit, sive Evander Aborigenes; ambo enim Græci erant. Plinius id ἀυτοψίᾳ demonstrat lib. vii. cap. 58. Veteres literas græcas fuisse easdem penè, quæ nunc
Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/239
Appearance
Haec pagina emendata est
185
Turris Babel Lib. III.
sunt
a A