Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/240

E Wikisource
Haec pagina emendata est
186
Athanasii Kircheri

Cap. X.Sect. I.sunt latinæ, indicio erit Delphica tabula antiqui æris, quæ est hodie in palatio, dono principum Minervæ dicata. Ideo paulò antè dixerat: Gentium consensus tacitus primus omnium conspiravit, ut Ionum literis uterentur. Nec quis hoc diffiteri potest, cùm oculi sint hujus rei testes. Majusculæ enim Latinorum literæ Græcis majusculis sunt simillime. Hisce refpondet Morinus, plurimum dubius, et anceps, Scaligeri tamen placito perperam adhærere videtur, sic enim dicit. At non ita certum est, characteres Samaritanos esse Phœnicios, neque tanta est similitudo Græcorum cum Samaritanis, ut ex ea sola colligi possit, ut vult Scaliger, characterem Samariticum, et Phœnicium esse eundem; ea tamen est, quæ meo judicio rem probabilem reddit, et multò probabiliorem, si consideremus id, quod omnes confitentur, ante primum temli excidium, Israëlitarum omnium, hoc est, Judæorum, et Samaritanorum eundem fuisse characterem, eumque fuisse, qui nunc dicitur Samaritanus. Nam cum undique Tyrii et Sidonii ab Israëlitis circumdarentur, angustumque admodum esset eorum territorium, nec ex eo, nisi per Israëlitarum regionem excedere possent, nec illud ingredi, probabile est, omnes eorum charactere usos, sive ab Israëlitis Phœnices, et Chananæi, illum acceperint docente eos Abrahamo, sive Israëlitæ à Chananæis, quod multò probabilius existimo. Hoc etiam suaderi potest Chœrilli antiquissimi Poëtæ testimonio, quod referunt Josephus lib. i. contra Appionem, et Eusebius lib. ix. de præparat. Euangel. qui de Judæis verba faciens, ait, eos linguâ loqui Phœniciâ.

Γλῶσσαν μεν φοίνισσαν ἀποστομάτιον άφιέντες.

Hoc admodum probabiliter confirmari potest ex eo, quod scribit S. Augustin. in expositione inchoata Epist. ad Rom. ante medium: Interrogati rustici nostri, quid sint, Punicè respondentes Chanani, corruptâ scilicet, sicut in talibus solet, unâ literâ, quid aliud respondent, quàm Chananæi. Phœnices se Chananæos indigitabant, hocque erat ipsis tam consuetum, ut Phœnices rustici se ipsos non aliter vocarent, quàm Chananæos. Qui igitur erant Græcis et Latinis Phœnices, sibi erant Chananæi. Unde ibidem S. August. Chananæa enim, hoc est, Punica mulier de finibus Tyri et Sidonis egressa etc.
  Testimonio S. Augustini planè conforme est, quod refert Procopius lib. ii. de Bello Vandalico, duas suo tempore superfuisse columnas in urbe Tingitana, quibus inscriptum erat linguâ, et charactere Phœniciis. Nos fugimus à facie Jesu prædonis filii Nave. Phœnices igitur erant, et regione, et linguœ et nomine Chananæi: quis dubitabit et charactere? In opuscolo Hebræo SamaritanoVidetur Morinus in eadem sententia esse cum Scaligero, sed fallitur.
  Sed dimissa hac quæstione Phœnicios characteres fuisse Samaritanos, quam præcedentia testimonia certò confirmare videntur, assumamus quod tam efficacibus et antiquis argumentis demonstratum est, quodque communis fama ab ultima antiquitate in hunc usque diem invariata nobis tradidit: Græcos scilicet à Phœnicibus literas suas accepisse, ex eo necessariò consequitur alphabetum Hebraïcum, seu Phœnicium non secus ac Græcum ex literis, consonantibus, et vocalibus esse compositum. Quemadmodum enim Latini, Russi, Dalmatæ, Servii, aliique populi literas suas à Græcis mutuantes, Græcam scribendi rationem secuti sunt: quemadmodum iterum Itali, Galli, Hispani, Germani, cæterique Europæi literas suas à Latinis mutuati, Latinam

scri-