Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/24

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
4
Athanasii Kircheri


liber primus.

De rebus post diluvium, centum triginta annorum spatio gestis.

caput i.

De exitu Noë, filiorumque ex arca.


Cap. I.
S
I æquâ mentis trutinâ primorum post diluvium hominum actiones ponderemus, recta sanè ratio dictare videtur, Filios Noë post egressum ex arca, peractoque Deo de acceptis beneficiis, sacrificio, acceptoque de multiplicatione generis humani, per verba Ex arca egressi non statim in plana descenderunt primi homines.(Crescite et multiplicamini et replete terram) præcepto et benedictione illis impartita, non statim ad inferiores montium fundos descendisse sed in montium planitiebus ad complures annos hæsisse à vero haud abludit. Notum enim ex Geographia est, in plerisque editioribus montibus semper reperiri campos longè latèque diffusos, quemadmodum ex Alpium, Appennini, cæterorumque montium catenis, Noë post egressum extra arcam non statim in camporum planitiem descendisse, sed in montibus hæsisse.in universa Europa visendis, experientia nos docet, pecoribus, pecudibus, armentisque, uberrimis pascuis alendis, mirè aptos, et opportunos reperiri. In similibus itaque campis, Noë cum filiis suis conversatum fuisse, arbitramur.

Cum enim in hujusmodi editioribus planitiebus, quæ montium jugis inexistebant, ex limosæ materiæ utique defluxu, jam fontium venæ ad necessarium aquæ usum, quod in infimis planis non fiebat, citiùs, tempestiviùsque aperirentur, campique affluxu humidi agriculturæ idonei aptique redderentur, certè Noëmus meliorem, commodioremque, pro summa ejus circa rerum naturalium cognitionem peritia, stationem optare non poterat; quamvis verò sacer textus de hisce nihil dicat, ratio tamen dictare videtur, uti suprà dixi, id hoc pacto fieri debuisse.

Nôrat enim Noë divino lumine illustratus renascentis mundi statum; Nôrat quàm optimè ingentem orbis terrarum post diluvium metamorphosin. Nôrat denique quamdiù, quotque annis, in montibus commorandum foret, donec inframontana planiora loca habitationi hominum apta forent. Atque hoc pacto factum est, ut is in montibus, veluti statione tutiori, propagandi humani generis initium duceret, donec in immensum exurgente filiorum multitudine ad inferiorem planitiem se conferre cogeretur.


caput ii.

Quibus in rebus Noë filiique cum uxoribus in montibus se occupaverint.
Cap. IICErtum est, Noë minimè hoc rerum statu, otiosum fuisse, sed continuò summâ curâNoë in instruendo genere humano in omnibus necessariis procurandis impiger., et sollicitudine rebus benè gerendis, et artibus humano generi adeò necessariis, perpetuò exercendis distentum fuisse; ac primò quidem, prout DEUS ipsi præceperat per verba (Crescite et multiplicamini) filios fuos ad propagationem faciendam excitasse; et quoniam mul-
tipli-