Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/245

E Wikisource
Haec pagina emendata est
191
Turris Babel Lib. III.

Cap. X.Sect. I.Ionicis? Si quis singularum literarum ab eo institutam expositionem penitius examinaverit, is apertè et luculenter inveniet, nihil ad ejus propositum demonstrandum subsistere: neque quoad significationem, neque quoad similitudinem literarum, neque demum quoad modum scribendi Samaritanis proprium, uti paulò antè dictum fuit. Verùm ut hæc ad veritatis lineam reducantur, apponam hoc loco inscriptionem, quo mirificè triumphat Scaliger, quove demonstrare se putat, Ionicos characteres, eosdem cum Samaritanis seu Phœniciis esse. Inscriptio Ionicarum literarum, quas Herodotus similes esse dixit Phœniciis, lapidi incisa, ex via Appia in hortos Farnesianos translata fuit; ubi etiamnum spectatur, atque hæc est:

Exemplum inscriptionis Ionicarum literarum à priscis Græcis lapidi incisæ.
Id est, Nemini liceat movere (transferre) ex hoc trivio, quod est juxta tertium, scilicet lapidem, in via Appia, in agro Herodi; melius tamen erit, melius est ei qui moverit, est enim sub protectione dæmonis viarum. Et canes Cereris, et puellæ anathema, et deorum terrestrium.


  Jam videamus, an hisce literis priscorum Ionum, literæ Samaritanæ, sive Phœniciæ respondeant:

etc.


  Ecce hanc inscriptionem Phœniciis, seu Samaritanis characteribus exaratam, inscriptioni Ionicis literis descriptam supponimus, ut lector ex comparatione unius cum altero, colligat, quàm falsum sit, quod Scaliger tam audacter de identitate Ioricarum literarum cum Phœniciis asseruit. Cui enim sufficiet animus, ad legenda ea, quæ toto, ut ajunt, cœlo dissonant?
  Primò enim scribendi modus Samaritanis usitatus est à dextra ad sinistram, Hebræorum more; contra characteres Ionici, à læva ad dextram.
  Secundò, Ionum alphabetum vocalibus constat et consonantibus; Samaritanum solis, sine vocalibus, consonantibus, uti Hebræorum, Syrorumque alphabetum monstrat, componitur.
  Tertiò, uti dicta alphabeta in omnibus essentialibus discrepant, ita nulla quoque literarum utriusque ad invicem collatarum similitudo assignari potest; quod tamen, ut probaret Scaliger, alphabetum Samaritanum, sive Phœnicium Ionico junxit, ut similitudinem characterum evolveret, quam in sequentibus ex variis veterum inscriptionibus, vano labore, et oppidò coactâ similitudine demonstrat. Quid itaque nos de hac controversia sentiamus, partim in præcedentibus diximus, et hoc etiam loco paulò fusiùs dilucidiusque exposituri sumus.

Nota