Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
199
Turris Babel Lib. III.

Cap. V.Sect. II.quæ sacræ historiæ nos docent, is mirari cessabit. Arabica itaque lingua ita posterioribus seculis floruit, ut semper Arabes habuerint scriptores eminentissimos in omni pœne scientiarum genere; quorum monumenta si hoc loco recensere vellem, id esset, librum libro jungere. Scriptores Arabes celeberrimiQuis enim nescit celeberrimos scriptores, Aben Sina medicorum principem, Abenràs, vulgò Averroem Aristotelicorum operum subtilissimum interpretem, Abenragel, Aben Mazar, Alpharabium, Gebrum chimicorum coryphæum, et innumeros alios, quos alibi citavimus; et quamvis lingua Arabica sit Hebrææ quoad inflexiones nominum, et conjugationes verborum, nominumque etymologiam, vicina, habet tamen alia quamplurima nomina, quæ Chaldaïcam et Syriacam sapiunt; adeoque verborum nominumque opulentiâ fœcunda est, ut linguæ Græcæ non cedat, sive elegantiam, sive copiam spectes. Qualis autem fuerit Phœnicia lingua, jam supra expositum fuit.



Caput vi.

De lingua Æthiopica.


Cap. VIÆthiopia propriè illa regio Africæ est intima, totius Africæ meditulliumDescriptio Æthiopiæ, quam et Abassiam vocant geographi, sub dominio Magni Negusch, sive Imperatoris Abyssinorum; terminaturque Montibus Lunæ à Meridie; à Septentrione insula Meroe; ab Oriente Mari Erythræo; ab Occidente, Congo et Angola; Ortus Nili, et fluminum quæ efficit.Nilo, cujus fons in monte Bedui visitur, qui et ex radice ejus ingentem aquarum molem; per flumen sat amplum in Bed lacum, quem aliqui perperam Zaire dicunt, evomit; et hinc in varias partes divisus, tria maxima flumina generat, quorum prior est Nilus, qui ingentibus terrarum ambagibus, tandem ingenti aliorum fluminum augmento ditatus, per Catadupa in Ægyptum præcipitatur: alter est Niger, qui maximam Occidentalis Æthiopiæ partem irrigans, tandem in subterraneos meatus devolutus, deinde post triduani itineris spatium eluctatus, et pristinæ libertati restitutus, in Oceanum occidentalem devolvitur. Tertius fluvius est Zaire, qui meridianæ Africæ occiduam regionem, per vastam solitudinem in Angola, oceano illabitur. De quo vide chartam hîc appositam. In hujus meditullio mons est, Amara nomine, in quo Imperator cum aula sua commoratur, viginti septem regnorum dominus; qui tametsi religione semper Christianus extiterit, à pestifera tamen Dioscori doctrinâ corruptus, in sua pertinacia perstitit, et pro Imperatorum ingenio, jam Ecclesiæ Catholicæ Romanæ unitus, modò ad vomitum reversus, fidem unicè salutiferam susceptam rejecit. Sed hæc pauca de Æthiopiæ situ sufficiant; qui plura nosse cupit, de hisce consulat Tomum i Oedipi nostri Ægyptiaci, ubi de origine Nili fusè egimus, et quomodo in ipsius Imperatoris Zelachristi præsentia anno 1615, unà cum nostris Patribus, fons Nili verus, et hucusque incognitus, detectus fuit.
  Antiquitas Æthiopiæ.Ad antiquitatem Æthiopiæ, et primos ejus colonos quod attinet, dico Chami filium Chus primum hujus regionis possessorem fuisse, idque vel ex ipsis sacris literis patet, ubi terra Chus passim Æthiopia dicitur, et terra Cusiim, terra Æthiopum dicitur; nam quod in Arca Noë fusius ostendimus, id in hoc præsenti volumine degenerem Chami progeniem post divisionem gentium universam Africam, suo imperio sibi

sub-