Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/254

E Wikisource
Haec pagina emendata est
200
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. II.subjecisse clare sed paucis demonstrabimus; ita ut Misraïm, Ægyptum; Coloni primi Æthiopiae quinam?Chus Æthiopiam mediterraneam; Phut verò totum illum Africae tractum, ab Ægypto ad Gaditanas fauces mari mediterraneo adjacentem occupaverit; et confirmatur ex historia Æthiopum Abyssinorum, quae refert, sex Reges post Chus, regni successores, Æthiopiae praefuisse, et septimum sedem suam in civitate Caxumo constituisse, quos referre ob chronologia incertitudinem, et confusam historiae relationem potiùs silentio supprimendum censui, quàm tempus in monstruosis nominibus terere. Certitudinem, quam habere possumus ex archivio Abyssinorum, haec est: quod Makeda, vel ut alii volunt, Regina Nicaula eadem cum Saba.Nicaula Regina Æthiopiae, quam et lib. IV Regum Sabam vocat, ad sapientiam Salomonis tentandam magno cum comitatu pervenerit Hierosolymam; atque ex diuturna cum Rege consuetudine susceperit filium, quem Melich appellavit; alii David nominatum volunt: hic primus in meliorem politici status formam 29 annorum, quibus vixit, spacio, reduxit; post hunc secuti sunt alii 22 Reges, usque ad Christum. Juditha Regina Æthiopiae, quam Candacis dicunt.Referuntur praefuisse regno Æthiopiae tunc temporis Reginam Juditham nomine, eandemque esse, quae per eunuchum Candacis Reginae Hierosolymâ in Æthiopiam reducem, et à sancto Philippo discipulo Christi in via, uti est Actorum VII. baptizatum, postea conversa, nec non ardentissimo zelo gloriae Christi accensa primò legem Christi Salvatoris, magnificentissimâ ecclesiâ in ejus honorem S. Mariae in Sion extructâ, propagaverit; cui postea S. Matthaeus apostolus succedens universum regnum evangelica praedicatione, et sanguinis effusione Christo subjugaverit, qui cum euangelium suâ Hebraïcâ linguâ conscripserit; Æthiopes id postea magno semper in honore, et veneratione conservârint, usque ad salutis nostrae ortum, quorum nomina, et annos regiminis qui volet, consulat Marmum Romanum in descriptione Æthiopiae. Caeterùm prae omnibus, qui Æthiopiae sive Abyssinorum historiam descripserunt, auctoribus, merito suo palmam praefert sapientissimus Patriarcha Æthiopiae è Societate nostra, Alphonsus NunnesHistoria Aphonsi Nunnez. è Soc. Jesu Patriarchae Æthiopiae, qui opere sanè dignissimo, et reconditis eruditionibus conferto, universam Æthiopiae historiam lingua Lusitanica complexus, quaecunque ἀυτόπτης in Abassia vidit, et in vetustissimis archiviorum monumentis legit, scitè sanè conscripsit.
  Hisce itaque praemissis, jam ad rationem linguae Æthiopicae exponendam progrediamur: de qua quid ipsemet in eorundem codicum Abyssinorum evolutione observârim, candidè lectori proponam. Dico itaque Æthiopicam linguam, totam ex Chaldaïca, aut Hebraea lingua, aut Syra, nec non Arabica, ob Arabum Erythraei maris incolarum confinitatem, compositam esse: ita ut, qui hasce linguas probè calluerit, non adeò magno labore Æthiopicae linguae notitiam acquirere possit: alphabetum tantummodò toto, ut ajunt, cœlo, à characteribus Hebraeis, Chaldaïcis, Syriacis et Arabicis differtÆthiopia characteribus differentibus utitur, id est contrario modo scribendi usitato Hebraeis, Syris et Arabibus.: caeterùm inflexio nominum verborumque conjugationes eaedem ferè sunt, ut in Atlante Polyglosso suo loco dicetur. Quomodo verò Hebraea, Chaldaïca, aut Syriaca lingua in Æthiopiam in principio divisionis gentium pervenerit, enodandum restat. Certum est itaque, Chami progeniem, aliam post confusionem linguam, plurimùm ab Hebraea et Chaldaïca differentem, in Ægyptum, et reliquam Africam contulisse, com Hebraea sola in domo Heber permanserit. Qui nodus ut solvatur, sciendum est, plurimos ex progenie Sem et Japheth posteris temporibus Chamaese progeniei commixtos fuisse,

pro-