Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/26

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
6
Athanasii Kircheri


caput iii.

De descensu Noë cum familia numerosa in monte peracta, in submontanam regionis planitiem.


Cap. IIIVEnit tandem tempus, quo Noë, jam filiis suis in copiosam progeniem exurgentibus, Descensu Noë ex montibus in regiones submontanas, hodie Persidis nomine insignitas.inferiores montium fundos, vastasque regiones ad habitandum aptas, ab omni squalore, et humiditate superflua immunes cognovit; unde descensione factâ, cùm campos jam in rivos et flumina discretos, limosas primò planities jam herbarum luxuriantium, pascuorumque fœcunditate non feraces tantùm, sed et amœnitate confertas, sylvarum districtus, uti et arbores tum fructibus onustas, tum ad construendis aptam, sylvas quoque variarum animantium copiosa progenie, camposque omni animalium domesticorum genere confertos reperisset, ibidem perstitit; qui, uti communis est interpretum sententia, fuit ingens ille vastusque regionum districtus, qui postmodum, sive Persia sive Armenia dicta fuit, Trium filiorum Sem, Cham, Japhet, in tribus distributio.hîc mox incredibili hominum multiplicatione aucta, ne confusa multitudine confusus ordo nasceretur, Noë parens omnium, et Rex, in tres partes, juxta trium filiorum, Sem, Cham et Japhet, veluti tribus quasdam, partitus est, ut unaquæque tribus sibi subditis cum plenitudine potestatis præesset; et in difficultatibus, dissidiisque exortis, ad Noëmum, veluti ad naturalem totius orbis hæredem, et arbitrum recurrerent. Ne vero in tanta multitudine hominum, animarum cura negligeretur, Noë, uti erat cœlesti lumine illustratus, ita quoque ante omnia quàm maximè necessarium duxit, ut iis præcepta vitæ et disciplinæ præscriberet, religionis cultum edoceret, morum normam, atque in Deum fiduciæ et devotionis affectum ingereret; ritus in sacrificiis instituendis, juxta præcepta Dei, suis temporibus servandos constitueret, siquidem sine Divini Numinis assistentia in tanta populi varietate nihil rectè constitui posse probè nôrat. Unde convocatis in unum primoribus tribuum, talem, qualem nobis imaginari possumus, exhortationem habuisse, piè credimus.

Παραίνεσις Noëmi
ad tres filios, Sem, Cham, Japhet, jam constitutos principes populorum.
IN hoc solemni congregationis consessu, ô filii, in nomine Dei sancti et gloriosi, hodie Vos alloquor. Attendite itaque sermones meos, auribus percipite verba oris mei, verba veritatis, verba vitæ, verba salutis, quæ si servaveritis, Deum semper propitium vobis habebitis in generationibus vestris: sin, justum Dei judicium super vos, vestrasque generationes completum iri, ne dubitetis. Novistis infelicem mundi ante diluvium statum, vidistis unà mecum gigantum immanitatem ante diluvium, inexplicabilem hominum in omni scelerum, flagitiorumque genere perversitatem, quæ naturæ limites longè excedens ad eam impietatem ex sacrilego Sethianæ stirpis cum Cainitica conjugio pervenit, ut vel Deum ipsum, cujus natura bonitas est, ad mundum perdendum, diluvioque universali exterminandum compulerit. Memineritis, ni fallor, quomodo me quantumvis indignissimum famulum suum, ex omni carne veluti unicum, qui sicuti vias Domini rectas cum timore et tremore, ab omni scelerum participatione alienus observavissem, elegerit, ita quoque me ad divinæ justitiæ præceptum contro impios exequendum destinaret, arcam-
que