Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/27

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
7
Turris Babel Lib. I.

Cap. III.que ipso dictante Numine, pro sua infinita clementia construi jussit, quâ vos filios meos atque uxores veftras ex omni generis humani massa selectos, à ruina mundi solos conservare voluit. Novistis quanta fide et religione in centum annorun fabrica desudaverim, quot persecutionum insultus ab improbis gigantibus sustinuerim, donec tandem post frequentes ad eos, de vicino orbis excidio habitas exhortationes, saxis duriores in pertinaci peccandi voluntate persistentes, ad unum onmes inexspectato cataclysmo perierint. Recordamini filii mei, quanta à benignissimo Deo tùm ante tùm intra arcam unà cum omni viventis naturæ substantia ingressum, inclusi, beneficia receperimus; quàm paternè universo pereunte mundo, nos solos conservaverit, et suâ ineffabili providentiâ, et dispositione nobis astiterit: quomodo me, quid in difficultatibus agendum, divinæ vocis oraculo instruxerit: quomodo tandem extincto jam humano genere, nos octo homines ad mundi semen mundique instaurationem ordiendam destinaverit. Quæ certè talia sunt, qualia à mundi origine neque visa sunt, neque futuris seculis videbuntur, ut proinde accepta beneficia hujusmodi ineffabilia à Dei bonitate, et misericordia meritò in cordibus nostris diu noctuque impressa tenere, et continua meditationis assiduitate ruminare debeamus.

Porrò jam ad beneficiorum, quæ post egressum ex arca Deus Opt. Max. nobis contulit, copiam et magnitudinem progrediamur, cùm enim præter me, et vos, uxoresque vestras, nullus homo vivens supra universam telluris faciem reperiretur; cogitate et expendite, quomodo me unicum mundi dominum et hæredem constituerit, omnem orbis terrarum plenitudinem meæ potestati subdiderit, ad omnia mundi renascentis regna, eorumque populos gubernandos me præficere dignatus sit; qua de causa pro tanta beneficiorum immensitate, me ad debitas condignasque gratiarum actiones reddendas, solenne sacrificium ei, qui nos tantopere dilexit, instituisse memimistis. Verum enim verò, cum jam generis humani per vos tres filios meos, Sem, Cham, Japheth, veluti unicos mundi hæredes, nec non universæ terræ, gentiumque principes peracta propagatio in adeò numerosam sobolem exurrexerit, ut unà simul commorari nequeamus. Vos ne in tanta filiorum nepotumque vestrorum propagatione, confusio nasceretur; vos, inquam, veluti in tribus quasdam dividendos censui. Et Sem primogenitus, quem centum ante diluvium annos Dei miseratione suscepi, suæ stirpis, filiorum, nepotumque curam habeat. Japheth pariter princeps et dominus sit progeniei suæ. Cham verò in generatione sua, suo potiatur dominio. Hoc unicum à vobis efflagitans, ne spuriis commixti conjugiis abutamini, sed unusquisque suæ stirpis progeniem, paternâ non tyrannicâ administratione gubernet; exortas dissidentium lites auctoritate sua cohibeat. Cùm verò sine Divini Numinis opitulatione nec regnum, nec regnatores diu subsistere possint, ante omnia eam religionem Vobis tenendam præscribo, quam de Deo uno, Vero, vivo, mundi conditore, rerumque omnium moderatore Seth, Adæ filius patres nostros ab origine mundi, traditione continua usque ad me ab Adamo decimum edocuit, conservetis, hanc intimis cordium vestrorum tabulis inscribatis, ne ejus unquam in vobis memoria obliteretur; ab hac enim ultimum actionum vestrarum, et vitæ benè feliciterque transigendæ scopum dependere existimetis velim; cum enim toto pereunte mundo, pro sua infinita bonitate et misericordia nos solos superstites esse voluerit, id eo fine factum sciatis, ut hanc eandem religionis normam quam vobis præscripsi, non duntaxat vos magno animi fervore colatis, sed et ingenti sollicitudine eam ad filios nepotesque nepotum vestrorum propagetis. Agitedum filii mei carissimi, Divini Numinis cultum nullo unquam tempore intermittatis, orationes et sacrificia, queis Deo nostro nil gratius acceptiusque esse potest, eo modo, quo me post egressum extra arcam agere vi-
distis