Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina emendata est
207
Turris Babel Lib. III.

Cap. I.Sect. IIΙ.tem nobili formâ præditum, ingenio et viribus pollentem, quem Arcades ex splendidis corporis, animique talentis impulsi in Ducem Regemque suum assumpserint, qui et eos, cum rudiores essent, nec ingenio, nec industriâ, ad humanam vitam commodè transigendam pollerent, ad politioris vitæ cultum traduxerit; unde memores beneficiorum à nomine ejus Phalesge, paulatim universam Græciam Pelasgiam, et incolas Pelasgos nominarent. Atque hi primi fuerunt, qui coloniam in Italiam, ubi Aborigenes et Siccani dominabantur, traduxerunt. Quæ omnia in Latio nostro de Latini agri antiquitatibus quàm amplissime prosecuti sumus, ad quas lectorem remittimus.



Caput ii.

De linguæ Græcæ dignitate et excellentia.


Cap. IISEd jam de origine linguæ Græcæ satis prolocuti, pergamus ad secundum punctum linguæ Græcæ, quod est hujus linguæ dignitas, et excellentia, quæ ramos suos in tantam celsitudinem, amplitudinemque extendit, ut quotquot in orbe terrarum linguæ viguerunt unquam, sive elegantiam, sive dicendi splendorem, sive denique verborum, nominumque ubertatem spectes, hæc unica meritò palmam præripuerit. Quamvis autem primævi Græci corrupto jam ex aliis linguis barbaris idiomate usi fuerint, varia tamen, et ingeniosè excogitata carmina, variis nominibus in unum coagmentatis pangebant, quibus mores hominum miris sarcasmis cavillabantur; cujusmodi est sequens:

Οφρυα να σπασιτες ῥινεγ καταπηξογενειοι
Σακκυγενειοτροφοι λοπαδαρπαγιδαι
Ιματανω περιφαλλοι νηλιποκαι βλεπελαοι
Νυκτιλα ϑραιοφάυοι, νυκτατα ταιπλογιοι
Μειρακυεξ ἀπασαι και συλλαβοπευσι λαβηται
Δοξομαται σοφοι ζητᾳετησιατης.

Quos aliqui moderni sic vertunt, sed perperam:

Siloni Capesones, vibrissa asperamenti
Mantico barbicolæ ex terebro patinæ
Planipedutique lucernitui suffarcinamicti
Noctlatentivori, noctidolostudii
Pullipremopagii, sutelo captiotrica
Rumigeraucupidæ, nugicanoicrepi.

Hosce secutus Aristophanes ex Comœdia latina Plauti, græcis suis poëmatibus inseruit sequentia:

Nugipolyloquides, argenti extenebronides
Techniloquides, nummorum expalponides.

Ubi vides vel unum nomen ex tribus aliis compositum; uti Nugipolyloquides, homines in nugas multum loquaces; argentum ex tenebris fodientes, dolosé loquentes, et nummos mira arte extorquentes. Scriptores Græci ante excidium Trojanum.Utrum autem talis fuerit in principio, non ausim dicere, cùm scriproribus ante bellum Trojanum careamus: quamvis plures existiment, Linus, Orpheus, Musæus.Linum, Orphea et Musæum post Mosem, multo ante Ilii excidium tempore existentes, hymnos suos de Diis, linguâ Græca quàm elegantissimè scripsisse, quos etiamnum cum admiratione legimus; quos secuti sunt postea temporibus sequentibus Demodocus, Phœnius, Epimenides Cretensis, Aristeus Procanæsius, Asbolus, Centaurus, Isatis, Drimon, Orus Samiensis, Protenidas Atheniensis, Philammon, Thamire, Amphion, Oribantius Threcaniensis, Syagrius, Dares Phryx, quos omnes Græcos scriptores ante Homerum floruisse, Solinus, Tatianus,

et Sui-