Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/262

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
208
Athanasii Kircheri

Cap. II.Sect. III.et Suidas testantur; imò Homerum poëticam Ilii historiam ex quodam Eueclo et Corinno, quorum hic poëta heroicus, discipulus Palamedis, durante adhuc Trojana obsidione, historiam ejus conscripsit, quam multùm Homero profuisse, Suidas asserit. HomerusPost hosce itaque surrexit Homerus, centum ferè annis post captum Ilium, divini ingenti venam tantò altiùs extulit poësi sanè admiranda, quantum ramos altius extollit inter viburna cypressus, de quo plura vide transacta in nostro Latio. Hesiododus et Euripides.
Erodotus.
Secutus hunc Hesiodus, aliique, qui Græcam linguam ingeniosis operibus egregiè promoverunt. Post hos secutus est Herodotus, primus historicorum parens, quo nullus aliorum historicorum veteres et inaccessas Ægyptiorum, Babyloniorum, Medorum et Persarum antiquitates scitiùs descripsit, si ei quidem fides habenda sit quam in enneade Musarum Ionico stylo posteritati reliquit historiæ; cujus exemplum secuti in Atheniensium polypædias orchestra successerunt in omni scientiarum genere coryphæi, Socrates, Plato, Aristoteles, universæ philosophiæ capita; in mathematum cultu, Euclides, Archimedes, Apollonius Pergæus; ex medicorum athenæo, Hippocrates, Theophrastus, Galenus; ex jurisconsultis, Lycurgus, Solon, Critias; ex historicis Tucydides, Pausanias, Diodorus Siculus; ex rhetoribus, Demosthenes, Isocrates, Lucianus, Heliodorus, aliique, uti et ex poëtis, quorum multitudo vix sub numerum cadit; qui omnes stylo Græco elegantissimo, et uberrimo commemoratas scientias, bonarumque artium studia promovêre. Græci doctores.Sileo hîc sanctorum Patrum, Justini, Athanasii, Cyrilli, Basilii, Chrysostomi, Epiphanii, et Gregoriorum in prosequendis stylo greco sanè pereleganti Christianæ fidei dogmatis æquitate ; in interpretandis sacrarum literarum sensibus perspicaciam; in hæresibus extirpandis zelum, et constantiam; quorum quidem sacris, piisque laboribus actum est, ut per universam Europam Græcæ linguæ studium; uti in omnibus ardentissimum affectum excitavit, ita longe lateque diffusum innumeros mox invenerit hujus linguæ cultores. Instauratores linguæ græcæ.Cum enim id Turcarum Mahumedanorumque truculentiâ, quâ Græciam destructis et templis, et gymnasiis, bibliothecisque exustis, invaserunt, illud mirum in modum debilitasset; non defuerunt tamen eximii viri, qui Reipublicæ literariæ bono impulsi, illud in Italiam primò, deinde in cæteras Europæ partes transplantârint, cujusmodi inter alios principales fuerunt Bessarion Card. Emanuel Chrysoloras, Lascaris Byzantinus, Georgius Trapezuntius, Joannes Argyropylus, Chalcondylas, qui beneficio principum, potissimum magnorum ducum Hetruriæ, (de quorum gestis vide nostram Hetruriam) advocati magnisque stipendiis adjuti, non solùm scriptis suis Italiam illustrarunt: sed ex Græcia libris manuscriptis magno numero asportatis, animos literatorum vehementi desiderio eas in Latinam linguam transvertendi, accenderunt, quorum quidem studio accidit, ut considerato emolumento per totam Europam in omnibus passim scholis linguæ Græcæ studium publicâ prælectione, innumeros in hunc usque diem excitaverint linguæ Græcæ asseclas, et propagatores, ita ut ut doctorum numero virorum hodie non accenseatur, qui Græcam linguam ignorârit. Sed hæc de Græcæ linguæ origine sufficiant.


CA-