Cap. II.Sect. III.
Caput ii.
De linguæ Latinæ origine, antiquitate, corruptione, et restauratione.
Antiquitas linguæ Latinæ.LAtina lingua à Latio sic dicta, indigena verò Latini, sive Aborigenes, de cujus situ, et habitatoribus cum integro Tomo, quod Latium, sive de Latini Agri antiquitatibus inscripsimus; jam quàm amplissimè actum sit, supervacaneum esse ratus sum, ea hoc loco reïterare. Quare ad linguæ Latinæ originem et antiquitatem describendam, tanquam argumento nobis proposito propriam, calamum convertamus. Et primò quidem ad literas, et characteres quod attinet; non defuerunt Plinio, et Solino testibus, qui Nicostratam, sive Carmentam Euandri matrem, characteres et Latinam linguam ex Arcadia in Italiam primò transtulisse, putârint. Alii ex Phaliscorum regione ab Hercule in Latium allatam arbitrantur. Dionysius Halicarnassæus, Euandrum ait ex Arcadia profugum hujus beneficii auctorem fuisse in Italia. Ali aliter rem narrant. Quicquid sit, nos posthabitis aliorum opinionibus, quid nobis videatur, et quomodo hujusmodi opinionum congeries concordanda sit, paulò fusiùs exponemus.
Cadmus et Phœnix Græcos literas docuerunt.Cadmum, et Phœnicem ortu Ægyptios fuisse, S. Hieronymus testatur: Temporibus, inquit, Josue, Cadmus unà cum fratre suo Phœnice Thebis Ægyptiorum, unde oriundi erant, in Syriam profectos esse, et tempore Othonielis Judicis Israëlitici è Phœnicia in Græciam venisse, atque ibi in memoriam Thebarum Ægyptiaram Thebas Bœotias condidisse, relictâ fratri Phœnici Syriâ, quæ deinde ab ejus nomine Phœnicia nomen obtinuit. Ægyptias itaque literas, quas in Ægypto à juventute didicerat, Græci communicavit; nam ut in linguæ Coptæ Onomastico docuimus, erat ingenium Ægyptiorum à natura ad omnia sua mysteriosis formis et significationibus obumbranda proclive, quemadmodum ex eorum mystico alphabeto patet; unde verisimile est Misraim Chus filium primum Ægypti Regem aut Trismegistum ejus consiliarium, notas ipsis literas, et characteres linguæ Hebrææ, in alias more ipsis solito, figuras ingeniosè excogitatas transformasse, uti in Oedipo fusè exposuimus, hos postea à Cadmo, tanquam singulare quidpiam, in Græciam allatos, juris communis fecisse, sunt enim pleraque literæ adeò Græcis similes, ut si octo exceperis, posteris temporibus 22 propriis adjunctas, exactâ similitudine in omnibus, Græcis correspondeant. Verùm ad hoc demonstrandum, nihil requiri videtur, nisi ut utriusque alphabetum, quod in præcedentibus exhibuimus, consulas.
Aque hæc est differentia alphabetorum Copti, sive Æyptiaci, et Græci; ex quo apparet, ab Ægyptiis, vel per Cadmum, vel etiam per Inachum, qui et Phoroneus dicitur, aut Cres à regno Cretæ, cujus primus Rex fuit, utrumque Ægyptium, ad Græcos translatos fuisse characteres; vixit autem Inachus post diluvium anno 2100. Cadmus verò post diluvium 2400 anno. Verùm de hisce in pracedentibus uberius.
Cum itaque Græci literas ab Ægyptiis acceperint, et Latini à Græcis, certè latinas literas inde originem sumsisse quam clarissimé suo loco patebit.