Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/268

E Wikisource
Haec pagina emendata est
214
Athanasii Kircheri

Cap. IV.Sect. III.rum regionem, quam Ptolemæus fluminib. Danubio, Tibisco, ac montibus Sarmaticis finit. Sunt autem montes Sarmatici, qui Hungaros à Rutenis, Polonis, Moravis, Silesiis, et eâ Austriæ parte, quæ citra Danubium est, dirimunt. Ad quos pertinet Carpathus, ita ut jam vulgata appellatione, omnis tractus Sarmaticorum montium Carpathus vocetur, quanquam mihi Ptolemæi descriptionem intuenti, Carpathus iisdem, quibus Dacia finibus videtur terminari. Porrò extat nunc quoque Jazygum natio inter Hungaros, quos ipsi voce decurtatâ Jaz vocant, ac retinent iidem etiamnum linguam suam avitam, et particularem, Hungaricæ dissimillimam, atque eas sedes, quas Plinii descriptione quondam tenuerunt, nimirum campos, et plana, Dacis, ut idem ait, pulsis ad Patissum amnem, quem ego detractâ primâ syllabâ Tissum, vel, ut nunc vulgò vocant, Tizam accipio. Is verò Tibiscus est Ptolemæo, limes veteris Daciæ, cujus cultissima pars est Transsylvania, provincia multis habitaroribus frequens. Nam eam et Germani, quos appellant Saxonas, et Hungari, et Hungarorum antiquissimi dicti Siculi, qui linguâ suâ sunt Zekheli, et ad hujus imitationem è quibusdam vocantur Ceculi, incolunt, ut omittam pervetustas Romanorum reliquias Valachos, qui frequentes ibidem vicos, et pagos habent: potiuntur tamen rerum Hungari, et penes eos imperium est: eoque fit, ut Transsylvani quoque Hungarorum nomine censeantur. Verùm de elementis hujus linguæ in II Tomo Atlantis Polyglossi.


Caput v.

De intimis Septentrionalium regionum linguis.


Cap. V.SEptentrionalis mundi pars, quam Geographi Scandiam, sive Scandinaviam vocantSitus harum regionum., in varias regiones dividitur, ut sunt Finlandia, Suecia, Lappia, Scricfinnia, Finmarchia, Norvegia, Gothia. Finlandia.Finlandia ex Oriente confinis est Moscoviæ; ex Occidente Sueciæ; ex Septentrione Scricfinnia.Scricfinniam, et Lappiam; ex Meridie Livoniam respicit, et à Suecia distinguitur Sinu Bodnico; à Finlandia, cujus metropolis Viburgum est, et ex parte Orientali habet emporium Moscoviticæ jurisdictionis Michæl archangelo dictum toto septentrione celeberrimum: et Germanicè 𝕱𝖊𝖎𝖓𝖑𝖆𝖓𝖉/ dicitur, id est pulchra regio; et hæc regio linguam ex Suecica et Moscovitica compositam tenet. Scricfinnia inter Lappiam et Finmarchiam media est; incolæ Scricfinni dicuntur, à calceis ligneis, chalybeata lamina suffultis, quibus celerrimo motu per glaciales, et nive induratos campos, flumina, lacusque congelatos ex uno loco in alterum promoventur, et apud Batavos, Belgasque passim 𝕾𝖈𝖍𝖟𝖎𝖈𝖐𝖋𝖈𝖍𝖔𝖊 vocantur; linguâ utuntur Germanica, corruptissima tamen. Finmarchia.Finmarchia, quasi diceres, 𝕱𝖊𝖎𝖓𝖒𝖆𝖗𝖈/ ex Oriente respicit Lappiam; ex Occidente Oceanum Septentrionalem, cujus metropolis est Nortcap, estque ultimus terminus habitati Septentrionis; Nortwegiam respicit ex Meridie; à Septentrione Veigaz fretum, et Novam Zemblam. Norvegia.Nortvegia, quasi diceres, 𝕹𝖔𝖗𝖙𝖜𝖊𝖌/ id est, Via Septentrionis, Daniæ Regis jurisdictioni subest, ejusque metropolis olim Nidrosia, Trunden vulgò, sedes episcopalis, totius Septentrionis domicilium erat, uti splendidæ ecclesiæ adhuc ibidem superstitis vestigia sat ostendunt: hodiè Bergen totius Septentrionis nobilissimum emporium in Norvegia, celebris urbs est; et respicit ex Septentrione Finmarchiam; ex Oriente Sueciam; ex Occasu Oceanum; ex

Meri-