Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/29

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
9
Turris Babel Lib. I.

Cap. IV.quadraginta millia operaruma dhibuisse, et hoc inter ducentos nonaginta quinque annos post diluvium, si itaque tanta hominum multitudo, tum in bellis gerendis, tum in condendis urbibus propagari poterat, quanta post trecentos et quadringentos annos? cum jam universus orbis penè esset habitatus. Si enim ponamus, singulis tricenis annis generationes renovari, facilè octingenta millia animarum nasci poterant. Sed ut lecor hæc propiùs perspiciat, ea calculo Arithmetico demonstranda duximus.

Ponamus itaque, tres filios Noë primo statim anno post diluvium, tres filios, et totidem filias generasse, singulis verò consequentibus annis totidem, usque ad triginta annos, ubi jam omnes filii, et filiæ suscipiendis liberis quàm aptissimi erant, reperies numerum animarum jam ad 360 pervenisse; hi verò per mutua connubia usque ad 60 annos se propagare potuerunt, juxta artis combinatoriæ regulas, ad 21600 animas; si enim 6o in 360 duxerimus, provenient 21600. Hi rursùs per mutua conjugia usque ad nonagesimum annum facilè continuâ propagatione pertingere potuerunt ad numerum animarum 1944000, quod patet ex ductu 90 in 21600. Atque hæ progenies à 9o, post diluvium ad annum usque 120, per novorum connubiorum combinationes pertingere potuerunt ad 23328000000, id est, viginti tria millia millionum, trecentos, et viginti octo milliones; quæ res vix animo concipi posset, nisi id ex combinatoriæ artis regulis evidenter constaret. Sed hæc in subjecto abaco contemplare. Primo anno post diluvium ponatur, tantùm tres filios fuisse genitos, invenies

Calculus propagationis generis humani ad Turris fabricam. Primis 30 annis post diluvium tres filios generasse ____ ____ ____ ____ ____ 360 filios et filias.
His multiplicatis per 60 annos post diluvium, producetur ____ ____ ____ 21600 progenies liberorum.
His multiplicatis per 90 annos, à diluvio, dabitur ____ ____ ____ ____ 1944000 propagatio hominum.
Atque hi multiplicati per 120 annos; et hinc usque ad Turrim Babel, producent 23328000000 propagatio hominum.
Non hic ulteriùs procedimus, cum res propè in infinitum procedat.

Ut proinde nemo miretur, adeò incredibiles, Nimbrodi adhuc tempore, cum humanæ ambitionis fastus, de Monarchia, et summo rerum dominio obtinendo æstuabat, exercitus coactos fuisse. Nam Zoroastrum, quem nos Chamum, avum Nembrod fuisse, in Obelisco Pamphilio ostendimus, contra Ninum filium Nembrod exercitum 2000000, quæ sunt, vicies centena millia hominum, duxisse, Diodorus Siculus lib. 3. tradit. Habemus vel ex ipsis sacris literis aliud exemplum; dum vel ipsi sancti interpretes satis mirari non possunt, quomodo ex 70 Israëlitis, qui in Ægyptum jussu Josephi transmigraverunt, post 210 annos, in tantam progeniem excreverint, ut sexcenta millia bellatorum præter parvulos, mulieres et senes, cum Mose Duce eorum, Ægygptum egressa fuerint.

CA-
B