Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/30

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
10
Athanasii Kircheri


Cap. V.

caput v.

De prima Transmigratione fliorum Noë ex monte Ararat in planiores submontanæ regionis campos.


§. I.
De Lingua, seu idiomate, quo immediatè post diluvium utebantur.

ANtequam ulteriùs ad constitutum scopum progrediamur, primò verba sacri textus hîc adducenda duximus, ut juxta eadem instituti nostri telam ordiamur. Sic itaque Moses disserit:

Hebræa lectio.

יהי כל הארץ שפה אחת ודברים אחדים וירהי בנסעם מקדם וימצאו בקעה בארץ וישבו שם

Id est: Erat autem terra labii unius, et sermonum eorundem; cumque proficiscerentur ex Oriente invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Græca lectio sic habet: Græca lectio.καὶ ἦν πᾶσα ἡ γῆ χεῖλος ἕν, καὶ φωνὴ μία πᾶσι καὶ ἐγένετο ἐν τῷ κινῆσαι αὐτοὺς ἀπὸ ἀνατολῶν εὗρον πεδίον ἐν γῇ σενναὰρ καὶ κατῴκησαν ἐκεῖ. Id est: Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus; et factum est, cum moverentur ipsi ab orientalibus plagis, invenere campum in terra Sennaar, et habitaverunt ibi. Chaldaïca lectio sic habet:

Caldaïca lectio

והוה כל-ארעא לישן חד וממלל חד והוה במיטלהון בקדמיתא ואשכחו בקעתא בארעא דבבל ויתיבו תמ

Id est: Eratque omnis terra lingua una, et loquela una; et factum est, cum proficiscerentur in principio, et invenissent campum in terra Babel, habitaverunt ibi. Arabica versio sic habet:

Arabica lectio

وﻻﻦ جميع أهل الأوض اهل لغة واحلةو كان الكلام واحلا وكان لا رحلوا من للشرق وخدوا بعدها في بلد المسيدور فاداموا ثم

Id est: Erat autem totus mundus idioma unum, et loquela eadem, et cum ipsis quies esset in Oriente invenerunt campum in terra Bagaded, id est, in Babylone, et sederunt ibi. Hisce textibus consonat Syriaca.

Erat itaque terra labii unius, eorundemque verborum, vel ut Græca habet, erat terra labium unum, et vox omnibus eadem; vel ut Chaldaïca, omnis terra lingua una, et locutio eadem; vel denique uti Arabica; erat totus mundus idioma unum, et loquela una. Quid verò per labium intelligendum sit, exponamus.

CùmLabium quid notet. labium formandarum vocum instrumentum sit, sine labiis verò vox ulla proferri non possit; cum nemo non apertis labiis motisque loqui possit; rectè sanè sacer textus pro lingua ponit labium, causam pro effectu. In universa itaque terra, vel ut Arabica habet, in toto mundo (ubi per mundum, totius humani generis congregationem nominat) erat lingua una: id est, omnes homines, qui post diluvium usque ad transmigrationem, immensâ multitudine se propagaverunt, loquebantur linguam unam.

UndeQuæ lingua in usu fuerat post diluvium. quæritur primò, qualisnam illa lingua fuerit? Respondeo, fuisse linguam sanctam, primordialem, quam Noë filiique, uti per continuam Patriarcharum traditionem ante diluvium didicerant, ita quoque prorsus eandem docuere filios suos, cum alia præter hanc in orbe terraram non vigeret; et de hoc si quispiam dubitaverit, is merito insensatus videri posset. De hoc tamen merito quis dubitare posset, utrum lingua hæc primæva ab omnibus eodem prorsus tenore, et pronunciatione, spatio centum annorum prolata fuerit;
quare