Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
17
Turris Babel Lib. I.

Cap. VI.existimet, huiusmodi populosPopulus non continuato itinere ex Oriente in Occidentem, sed cum mora multorum annorum in intermediis locis constit., qui ad aliquot milliones excurrebant continuato itinere illam inter orientalem regionem Persidis sive Armoniæ, et terram Sennaar, intercapedinem emensos fuisse, sed ubi commodum locum reperissent, ibidem commoratos fuisse: quis enim tante multitudini sufficientem commeatum præbuisset, nisi terræ bonis, quam transibant, veluti paratis jam à natura nutrimentis sustentari valuissent; unde verisimile est, Noëmum ducem omnium, in hac mora ad terras colendas, fructus colligendos, ad animalium jam in infinitum multiplicatorum venationem, dispertitis laboribus ad similia officia coëgisse, ne præter ea, quæ jam ex Oriente secum transtulerant, alimenta tantæ multidini nutriendæ deessent.

Non Instrumenta ad humanæ vitæ usum parata jam ante.deerant hîc instrumenta omnis generis ad usum humanum necessaria, quæ ab innumeris jumentis portabantur, et si quandoque amnes transeundi essent, quorum non pauci in itinere occurrebant, statim Noëmi providentia, lintres, ratesque, ad homines transportandos aptissimæ, jam paratæ suppeditabantur; pro jumentis verò, equis, asinis, bobus, armentis, gregibusque transvehendis, crates ex validis compactæ trabibus mox conficiebantur; atque hoc pacto, de loco in locum, de regione in regionem iter suum prosecuti fuerunt, non animo quidem inveniendi terram Sennaar, neque enim de ea, quam nimirum nullus adhuc homo vivens inhabitaverat, audiverant, neque eam tanquam itineris terminum intenderant; sed paulatim castrametantium more, de regione, uti dixi, in regionem, ubi commodam reperissent stationem, et rebus necessariis fœcundam, ibi tentoriis erigendis, casisque construendis commorabantur, donec tandem post multos annos iter prosequuti, terram illam, non amœnitate tantum confertam, sed etiam uti fluminibus maximè irriguam, ita rerum abundantiâ feracissimam invenirent, quæ postea terra Sennaar, ab excussione dentium, et Babylon, à confusione linguarum dicta fuit.


caput vii.

Descriptio terræ Sennaar, quam ex Oriente advenæ repererunt, deliciis affluentem.
C. VII.COlumella lib. i. AgriculturæColumella., ad bonitatem alicujus regionis tres conditiones requirit. Prima est, bonitas climatis; quæ ubi benignum ex siderum affluxu situm obtinuerit, ei ex consequenti terrestrium glebarum feracitas deesse non poterat. Secunda est, ut continuis fluviorum rivorumque allisionibus ad littora factis irrigetur. Tertia est aëris benignitas, ab omni paludum, stagnoramque putrida exhalatione prorsus immunis; hisce enim conditionibus omnis regio beata, et mortalibus indigenis, omnium rerum ad vitam sustinendam necessariarum ubertatem et abundantiam cum vitæ diuturnitate spondet, præsertim si terra agricolarum industriâ, studio et labore excolatur. Talem regionem terram Sennaar non solum fuisse olim, sed et etiamnum esse, dicimus Herodoto teste apud AugustinumAugustinus. Assyria, inquit, ab Assur filio Sem, appellata fuit, et tametsi in ea raro pluat, non tamen sua sponte, ut in Ægypto, sed accolarum ingenio et labore tantam adquirit ubertatem, ut ducentena vulgò, et ubi eximiè ferax, trecentena messe redundet terra, quaternâ digitorum latitudine tritici et hordei folia sunt. Sesami et milii proceritas, arborum instar
attol-
C