Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
20
Athanasii Kircheri

C. VII.plicant מְדַבֵּר אָח דיז loquens judicium, vel ut alii מְדַבֵּר מְפֵילֶה loquens ruinam, loquens occultum, absconditum. Expositis jam istis, ad Nembrodi vitæ annos revertamur.

Cum itaque is mortuus fuerit 65 anno regni sui, in Turri verò et civitate ædificanda ad minimum 22 annos, juxta Torniellum, Salianum, Pererium consumpserit; annus verò, quo natus fuerit, etsi ignoretur, verisimili tamen conjecturâ putant ì, illum in Armenia à Chus natum, et unum ex transmigratoribus fuisse in terram, quæ postea Sennaar dicta fuit, ad ortum Phaleg, anno post diluvium 132, quo tempore jam in virum creverat 40 annorum. Iterum cum ab anno 132 post diluvium Phaleg ortum ex Tabulis constet; ab hoc verò ad annum confusionis linguarum fluxerint anni 275. manebit differentia inter annos 132 et 275 annorum 143. quibus si addamus 40 annos, queis ante ortum Phaleg Nembrod vixisse diximus, prodibunt 183 anniÆtas Nembrod., his si 52 regni ejus annos addamus, habebimus 235 annos vitæ Nembrod. Cum itaque interpretes plerique in fabrica Turris 22 annos, aliqui verò 20 consumptos fuisse dicant, sequitur, Nembrodum, quando insanæ molis extructionem ordiebatur, annos ætatis habuisse 183. quæ Chronologicis Tabulis Tornielli, et Saliani ex æquo respondent. Si enim ingentis molis fabricam intimè consideremus, plurimos in ea annos insumptos, fateri cogemur; cùm nemo architecturæ peritus concipere possit, quomodo tam exigui temporis spatio, statim ad primum in terram Sennaar adventem, tantæ molis, sine ingenti rerum ad fabricam ordinandam necessariarum apparatu, Turri exaltandæ sese accinxerint; cùm ab anno 132 ortus Phaleg ad Turris faciendæ initium, anni 123, juxta calculum jam positum, præterlapsi fuerint. Sed jam audiamus de hisce Salianum, diligentissimum Societatis nostræ scriptorem. Cum, inquit, linguarum confusionem statuamus anno diluvii 275. oportebat, tam apparatum materiæ totius ad ædificandum, quam ipsam constructionem civitatis, et Turris 20 circiter annos tenuisse, neque minus requirebat opus mole et magnitudine propè immensium, et opere ipso magnificentissimum, et quidem non ad consummationem, et integram perfectionem operis, sed ut multum ultra initia promoveretur, et ut hæc confirmemus, nonne magis mirum est centum annos Noëmum cum filiis in constructione arcæ perstitisse, quam Nembrodæos annos in ædificatione Turris immensæ. Nihil igitur ex eo quod tot anni tribuantur dictæ ædificationi, absurdum resultat.


caput ix.

De mystico sensu, qui sub Mosaica Turris historia continetur.
Cap. IX.SCala, quam mentis humana imbecillitati, ut ex sensibilibus ad insensibilia ascendere possit, Deus Opt. Max. concessit, non tantùm corporei mundi systema, quod rerum omnium cognoscibilium rationes continet, sed et potissimum ipsa sacra scriptura est, in qua ut omnes sapientiæ et scientiæ divinæ thesauri sunt absconditi, ita quoque omnium eorum, quæ vel sensibus objiciuntur, vel ab omni sensuum ministerio abstracta sunt, perpetua quædam analogia est, variis sensibus involuta, quadruplici mentis conceptu, vel historico, vel tropologico, vel allegorico, anagogicoque expressa, sub quibus ad arcana divinarum literarum sacramenta, id est, ex visibilibus ad invisibilia, deducimur, juxta illud Apostoli: Invisibilia enim, inquit,
ipsius