Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est
21
Turris Babel Lib. I.

Cap. IX.ipsius è creatura mundi, per ea quæ facta, sunt, intellectu conspiciuntur; id est, divina sapientia invisibiles mundos, insensibilesque rerum virtutes, ita corpoporeo mundo, rebusque in eo existentibus adaptavit; ut, quicquid in mundo corporeo obtutui mortalium objicitur, id à Deo in invisibilibus et intellectualibus mundis sapientissimè et sub modo excellentiori expressum sit. Quis non videt vel in ipsa sacra scriptura, quot apices et nomina, tot mysteria; quot periodi, tot sacramenta signata esse. Verùm cùm hæc quàm amplissimè in Arte nostra Analogica prosecuti simus, eò lectorem remittimus. Post Arcam igitur Noëmicam à nobis juxta sensum historicum et mysticum expositam, nihil restat, nisi ut et mysticos sensus in historia Mosaica de Turri Babel occurrentes pari pacto prosequamur; quod primò in sequenti textu ostendimus.

Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo.

Hæc sacri textûs verba pulchrè sanè ad tropologicam et mysticam intelligentiam accommodat S. Gregorius l. de moralibus, ubi multa tradit utilia disciplinæ ac vitæ spirituali monita, ac documenta, docens eos, qui abjectâ curâ, studioque rerum cœlestium, totos dederunt se amandis et consectandis bonis terrenis, summum bonum in comparanda præsentis vitæ felicitate collocantes, persimiles esse eorum, qui ex Oriente profecti, et in campum Sennaar venientes, lateribus et bitumine altissimam ædificare Turrim conati sunt. Ponam hic verba S. GregoriiS. Gregor. ex commentario ejus in quartum Psalmum Pœnitentialem excerpta. Exponens enim penultimum illius Psalmi versiculum: Benigè fac Domine in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Hierusalem, ad hunc modum scribit: Unusquisque hominum aut Hierusalem aut Babylonis civis est: sicut enim per amorem Dei sanctus quisque Hierusalem civis efficitur: ita per amorem sæculi, omnis iniquus in Babyloniæ structura operatur. Ad construendum autem spiritalis Babyloniæ ædificium perversi omnes exemplum illius antique Babel imitantur. Cujus civitatis, ut inquit scriptura, Auctores pro saxis lateres, et pro cœmento bitumen habuerunt. Per hoc intelligitur mundi amatores carnalis vitæ construere municipium, quod ad vim ventorum, et impetus fluviorum facili impulsu velociter sit subruendum.

Legimus porrò venisse homines illos ex Oriente, et in campo Sennaar habitasse, cùm autem Christum Propheta quidam appellaverit Orientem, dicens: Ecce vir Oriens nomen ejus. Constat de Oriente venisse, qui à Christo malè vivendo recesserunt. Sennaar autem interpretatur excussio dentium, sive fœtor eorum. In campo igitur Sennaar habitant, qui positi non in celsitudine Virtutum, sed in planitie vitiorum, et detractionum morsibus proximos lacerant, et in otiosæ vitæ volutabro jacentes infamiæ suæ circumquaque fœtorem exhalant. Quorum dentes tum Deus excutit, cùm illorum facta simul et verba confundit: de eo quippe scriptum est, dentes peccatorum contrivisti; et iterum; Dominus conteret dentes eorum in ore ipsorum. Nam de fœtore eorum per alium Prophetam scriptum est, Computruerunt jumenta in stercore suo. Computrescere jumenta est carnales homines in fœtore luxuriæ vitam finire. Meritò autem, qui in Sennaar habitant de lateribus civitatem ædificant, quia qui voluptatibus carnis inserviunt, de fragili materia mentis mutationem attollunt. Qui autem canalis vitæ abdicatis illecebris per opera sanctitatis, virtutum in seipsis sanctificationem ædificant, hi profectò lateres in lapides mutant, qui cum Esaia possunt dicere, Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus, lateribus quippe cadentibus, ille ædificat lapidibus quadris, quicumque carnis lasciviam disciplinæ strictioris rigore castigat; qui membrorum legem mentis lege superat: qui
cor-
C 3