Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
23
Turris Babel Lib. I.

Cap. IX.dem, ô benignum, ô mansuetum, ô suavem, ô dignum immortalitate: cujus dispersæ divitiæ non cum deseruerunt, sed perpetuò comitantur, ornant et tuentur, ac demum in æterna deducunt tabernacula. Hactenus ex S. Chrysostomo.

CernunturRomanarum fabricarum vanitas. hîc Romæ quotidie, insanæ fabricarum moles à veteribus exstructarum; quas si quæras, non invenis; si inveneris non nisi cadavera semisepulta inspicis. Putabant ii, exstructiones æternùm duraturas se moliri: Verùm jam vix 1600 anni præteriere, cùm non nisi vestigia earum supersint. Moliebantur turres, quarum fastigia in cœlum transcenderent, sed vel confusione mentium impediti, vel morte præventi, vel bellorum tumultibus exagitati, quod intenderant, perficere nequierunt. Hoc pacto iniqua mortalium sors versat vicissitudinis rotam, ut nihil sit stabile, firmum et solidum. Quot grandia palatia, viridaria omni delitiarum genere exatructa videmus, quorum authores nescimus; et uti de possessione in possessiones diversissimas abeunt, ita quoque paulatim oblivione obliterantur omnia; ut ne quidem centum anni transeant, quin in alias et alias familias transplantatæ, villæ, palatia, cujusnam primò fuerint, memoriam perdant. Atque tales sunt similes Nembrodæis fabricatoribus, qui superbiæ œstro tumidi nominis gloriam caducis rerum moliminibus et oppidò exiguo tempore duraturis se consecuturos dum sperant, loco gloriæ æternæ felicitatis naufragium patiuntur. Discimus hæc omnia ex Salomone sapientissimo mortalium, dum vanitatem operum suorum exactiùs trutinat. Eccl. c. ii v. 4, 5, 6, 8, 10, 11Magnificavi opera mea, ædificavi mihi domus magnificas, et fabricas magnificentia incredibili, et plantavi vineas, feci hortos et pomaria et consevi ea cuncti generis arboribus; et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem sylvam lignorum germinantium: coacervavi mihi argentum et aurum et substantias Regum et delicias filiorum hominum; et hanc putavi partem meam, si uterer labore meo. Et cùm me convertissem ad universa opera, quæ fecerunt manus meæ, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi et nihil remanere sub sole. Ut proinde huc respicere debeant ambitiosi gloriæ in vanis exstruendis ædificiis æmulatores, si æternæ gloriæ pondus obtinere voluerint, in ædificandis divino honori ecclesiis allaborent; in xenotrophiis erigendis, pauperum pupillorum recipiendorum usibus destinatis incumbant; collegia juventuti in omni virtutum bonarumque artium cultu exercitanda erigant. Atque hæ sunt Turres non Nembrodææ, sed piarum mentium fabrica, quarum fastigia ad cœlum usque pertingant, id est, quæ scalam præparent iis ad æternæ felicitatis apicem, ultra quam nihil amplius restat, quod desiderari queat. Sed jam institutum nostrum prosequamur.

PhiloPhilo Judæus. disertissimus Judæorum putat homines illos, qui ædificando Turrim celebrari se apud posteros cupiebant, typum et imaginem gessisse eorum, qui sua ipsi vitia publicant, et flagitiis nobilitari volunt, ut quemadmodum probi homines virtutibus et benefactis, sic ipsi non quibuslibet, sed inusitatis sceleribus ac maleficiis claritatem nominis famæque celebritatem assequantur. Tractans igitur Philo verba illa: Faciamus nobis nomen, priusquam dispergamur; ad hunc modum scribit: O insignem impudentiam! Cùm enim deberetis sestras iniquitates tenebris abdere, et prætextum aliquem vestris maleficiis, si non verum, certè verisimilem quærere, ne vel in bonorum et prudentium virorum offensionem incurratis, vel ut effrugiatis pœnas confessorum criminum; audetis vos in clarissima luce ostentare, contemptis hominum minis, et suppliciis divinitus infligendis? Quin etiam inmumerabiles omni
ævo