Cap. IX. ævo nuntios sc testes flagitiorum vestrorum habere vultis, ut nemo nesciat vestrum nomen. At quale nomen tandem cupitis? Certè quale factis vestris convenit. Id verò innumeras continet vitiorum species, quas vobis posteri exprobrabunt. Inest enim vobis petulantia cum impudentia, contemptus cum violentia, cædes cum sevitia, cum immoderatis voluptatibus immensa concupiscentia, cum temeritate insolentia, cum calliditate malitia, cum mendaciis perjuria, denique cum iniquitate erga homines, etiam adversus Deum impietas. Egregia verò gloriatio, captare celebritatem nominis ex iis, quæ celari, et sempiterno, si fieri posset, silentio obrui deberent. Sunt tamen etiam hodie, qui valde sibi talibus rebus placeant, putantes inde se præclaram apud homines existimationem acquirere. Sed hi quanvis improbissimi, ultricem tamen scelerum suorum Dei justitiam præsagientes et prævidentes dicunt, Priusquam dissipemur. Cur igitur peccatis, si vestra consilia et conatus dissipatum iri scitis? sed profectò exemplo horum hominum exposuit nobis Moses morem insipientium, qui etiam maximis pœnis non obscurè, sed manifestè impendentibus, nihilo magis ab injuriis et maleficiis sibi temperant. Omnino notissime sunt artes malæ, quas ferire solet divina ultio, et verò pessimi quoque cogitant Deum non ignorare ipsorum maleficia, nec se illius posse animadversionem effugere. Alioquin unde sciebant illi se dissipandos esse? attamen dixerunt; Priusquam dispergamur. Profectò conscientia eos, qui malè agunt, intra pectus ipsum redarguit, et vel ipsos Dei contemptores stimulat, ut etiam inviti cogantur intelligere, humanas res divino consilio et ratione administrari, et esse justitiam quandam, quæ implacabiliter infensa malis hominibus, nullum eorum scelus impunitum atque inultum præteritura sit. Sic Philo. Atque hæc sunt, quæ de mystica hujus argumenti significatione dicenda censuimus; quare jam calamum ad alia convertamus.