Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
28
Athanasii Kircheri


Caput II.

Utrum Noë Turris ædificationi præsens fuerit: unà cum exhortatione Nembrod ad progeniem Chamæam ad inchoandum concepti operis molimen.


Cap. II.Sect. I.PLerique interpretes existimant, eum operi à Deo, ob hominum ex stirpe Chami prodeuntium impietatem et superbiam, ne improbo, et Deo Opt. Max. inviso tentamini annuere videretur, minimè præsentem fuisse; sed Nembrodi moliminibus detectis, in viciniores partes Mesopotamiæ, cum progenie sua Semi, et Japhethi secessisse, ne temerarii moliminis, quod Chamæa gens faceretDotes naturales quibus Nembrod instructus erat., finem videret. Erat tunc temporis, Chami progenies unita simul, et inter cæteros Nembrod, nepos Chami, et sextus Chusi filius, giganteâ corporis staturâ præ omnibus reliquis insignis in ore omnium; erat enim mirâ facundiâ præditus, nec non vulpino calliditatis astu plenus, cui, sive robur corporis, sive ingenii perspicacitatem, sive denique ambitiosam dominandi animum spectes, ad summa audenda, nihil deerat: unde, uti fastuoso erat animo, ita nihil non agebat, quàm ut concepti moliminis specimen exhibendo progeniem suam à transmigrationis jam cœptæ negotio , contra Noëmi mentem retardaret. Sed antequam ad institutum proposita nobis Turris procedamus, primò verba sacri textus proferamus; ex hisce enim facilè Nembrodi intentionem intelligemus: verba sequantur: Gen. cap. xi. vers. 3, 4.

ויאמרו איש אל-רעהו הבה נלבנה לבנים ונשרפה לשרפה ותהי להם הלבנה לאבן והחמר וההי להם לחמר: ויאמרו הבה נבנה-לנו עיר ומגדל וראשו בשמים ונעשה-לנו שם פן-נפוץ על פני כל הארץ

id est, Et dixerunt alter ad proximum suum; venite faciamus lateres, et coquamus eos igne; habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cemento (aliæ lectiones habent, pro luto) et dixerunt; venite faciamus nobis civitatem, et turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, et faciamus nobis nomen, antequam dividamur in universas terras. Sollicitatio Nembrod ad Turris fabricam.Ex hisce verbis colligimus, unum alterum ad grande quoddam moliminis specimen monstrandum sollicitasse, quod sine capite præstare non poterant, utique ipso Nembrod, qui astutia sua, et simul à natura sibi insita facundia, non dicam instimulabat, sed et eos miris verborum illiciis veluti fascinabat; juxta illud Gen. x. vers. 8, 10.

וכוש ילד את-נמרד הוא החל להיות גביר בארץ: ותהי ראשית ממלכתו בבל וארך וכלגה כצרץ שנצר

Et Chus genuit Nembrod, ipse cœpit esse potens in terra (vel ut græca lecio habet; ipse famosus gigas in terra) et initium regni ejus Babel, et Arach, et Chalne in terra Sennaar. His igitur armis instructus, hocce tenore verborum eos ad Turris, civitatisque exstructionem, Chamææ, et Chusiæ paternæ familiæ filios cæterosque familiæ nepotes, à cæteris familiis Semi et Japhethi jam dudum separatos, pro summa, quâ pollebat authoritate in omnes, allocutum, haud inverisimile censere debemus: et quamvis hæc in sacris elogiis non habeantur, Josephi tamen testimonio, exhortationem ad suos factam, planè ad credendum inducimur eo fere modo, quo licet ἀνϑρωποπαθῶς conjectare, peractam. Exhortatio sequitur.
Nem-