Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/53

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
29
Turris Babel Lib. II.


Cap. II.Sect. I.
Nembrodi ad Turrim civitatemque inchoandam exhortatio, ad progeniei suæ proceres peracta.

Novistis, ni fallor, nobile, et renasicentis mundi generosæ familiæ semen, nos à progenitore nostro Noë, Principes super universas terrarum semitas in divisione tribuum, constitutos fuisse; ut quam quisque Regionem primò reperiret, eandem suo subjugaret imperio. Cum itaque ex orientali plaga in submontanam Ararat longè latequè exporrectam planitiem, unius ferè seculi decursu, unanimiter viventes, tandem ex Orientali dictæ regionis campo, longis terrarum ambagibus, in hanc, quam videtis terram appulerimusExhortatio Nembrod de Turri extruenda.; et jam ob incredibilem humami generis propagationem, quem videtis, in tantum quotidie incrementum ossurgere, ut feri vix possit, nos ob angustos regionis limites, ampliùs consistere, atque unà vivere posse; ego de mea persona a vobis concepta existimatione impulsus, in hoc nobilissimo cœtu parentum, cognatorumque, quos veluti principes, et orbis terrarum hæredes, quam submississimo voluntatis obsequio revereor, suspicio, et venerabundus adoro, consilium, mentemque meam hodierna die vobis manifestandam censui. Magna res, et Vehementer ardua agitatur, ut proinde matura deliberatione negotium, quod altoquin non nisi in summum familiæ nostræ præjudicium cedere posset, discutiendum censeam.

NostisContra Noëmi decreta suos concitat., omnium nostrum parentem Noëmum consilia agitare, nostris institutis oppidò contraria, et proinde nil non agit, quàm ut nos immenso numero auctos, hinc ad gentium hoc loco congregatarum transmigrationem urgeat, sollicitet, et omnibus adhibitis machinis ad voluntatis suæ executionem violenter instimuletSalianus.
Cornelius Torniellus.
Perierius hoc loco Gen. xi.
; et jam actu filiorum suorum
Semi, et Japhethi progeniem à nostra Chamæa stirpe, veluti maledictâ, nescio, quo frivolo incitamento separare non sit verecundatus; nosque pari pacto ad transmigrationem ordiendam, imò quod intolerandum mihi videtur, armorum minis ad executionem cogere non cesset, ut proinde ejus violentæ voluntatati obsequi, meritò nefas duxerim. Agedum itaque stirps Chamæa, sapientiâ, nec non viribus, et numero validissima, ne vos senis pedicis irretiri permutatis; ne vos verborum, quibus vestros animos emollire tentat, lenocimum terreat. Quis enim novit, in quamnam regionem orbis terrarum nobis adhuc incognitam, neque ab ullo mortalium habitatam, nos sit ablegaturus? demens profectò foret, qui, quo eundum, non priùs prudenti deliberatione expenderit. Non itaque acquiescamus monitis. In terra, in quam fortuna rerum arbitra nos constituit, persistamus. Videte, et considerate hanc, quâ modò fruimini, Sennaar regionem; intueamini summam rerum in victum vobis necessariarum ubertatem; aspicite locorum amœnitatem , fluminum fœcundo affluxu campos irrigantium frequentiam; hoc beatæ felicitatis solum possideamus, nomenque nostrum celebremus, antequam cum propaginis nostræ stirpe, (sic exigente inevitabile necessitatis lege) ab invicem separemur. Verùm enim verò, cum plurimos ex vobis, præterlapsi diluvii metu perculsos viderem, ne in hac vasta planitie, alius successu temporis cataclysmus cum interitu omnium subsequi possit; ecce ego dux vester ab hac concepti periculi formidine vos prorsus liberos, et immunes fore, dummodo meum consilium non detrectaveritis, pronuncio. Verùm quibusnam mediis nosse forsan desideraretis? Attendite, modum hisce vobis præscribo. Civitatem non amplam duntaxat, sed et splendore, et magnificentiâ spectatissimam, unà cum immensæ Turris vastitate, cujus culmen pertingat ad cœlum ædificemus; siquidem in hac, si quandoque inundationum procellæ regionem hanc invaserint, in Turri hac, tanquam salutis nostræ portu, vitam tueamur. Et quoniam ad molem tantæ vastitatis extruendam, nobis materia nullibi deest, felici fidere adoriamur opus. Ecce quanta bituminis loco cæmenti sit copia? quanta cretæ, argillæ, glebæque terrestris
opti-
D 3