Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/57

E Wikisource
Haec pagina emendata est
33
Turris Babel Lib. II.

Cap. III.Sect. I.tatem et Turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, vel ut ad literam exponamus: ut caput ejus sit in cœlo. Cui respondet græca lectio: δεῦτε οἰκοδομήσωμεν ἑαυτοῖς πόλιν καὶ πύργον οὗ ἡ κεφαλὴ ἔσται ἕως τοῦ οὐρανοῦ. Id est, Turrim, cujus caput extendatur ad apicem cœli. Chaldæa habet: ורישיה ממי ער צית שמיא Id est, Turrim, cujus caput extendatur ad apicem cœli. Verùm ut hæc exactiùs enucleentur, primò aliorum, deinde et nostram opinionem subjungemus. Quantum itaque Turris alta esse potuerit tunc temporis, quando ab opere per confusionem linguarum , cessatum fuit, scire, uti paulò antè dixi, non possumus, quoniam neque scriprura sacra, neque Josephus, aliusve probatus Autor id asseveranter affirmare ausus est; nam licet D. Hieron l. 5. Comm. in Isaiam.B. Hieron. sub finem libri 5. commentariorum suorum in Isaiam tradat, à quibusdam dici, eam in altitudine 4000 passuum renuisse. Idem tamen paulò post subjungit: Quæ de dicta Turri perhibentur, penè incredibilia videri. Herodotus.Herodotus quoque ab eodem sancto Doctore citatus, tametsi libro primo, aliquantò ante finem, describens templum Jovis Beli, dicat, in eo fuisse turrim solidam altitudine simul, et crassitudine stadii, cui alia rursùs imposita turris, et huic subinde alia ad octavam usque, non tamen aliarum altitudines expressit; unde si (ut ibidem supponere videtur) æqualis singula erant altitudinis, certè verticem supremæ non 4000, sed mille duntaxat passus altam fuisse, necesse est; siquidem stadium octava milliarii pars esse dicitur. Verum utrum Turris ab Herodoto descripta eadem fuerit cum Turri Nembrod in sequentibus decidetur. Opinio autem eorum, qui putarunt Turrim Babel habuisse 4000 millia passuum altitudinis, videtur ex præadductis Josephi verbis deducta, ubi de Nabrode ait, quod Turrim se ædificaturum jactabat excelsiorem, quàm quò aquæ ascendere possent. Cum enim constet diluvii aquas quindecim cubitis montium cacumina superasse; et Plinius Lib. 5. cap. 22. dicat, reperiri montes 4000 passuum perpendiculariter altos, putaverunt ipsum Nembrod voluisse quidem attollere Turrim ad 5000 passus, ubi eò ventum est, ut jam deessent tantummodò mille passus altitudinis, opus fuisse impeditum. Veruntamen hoc probandum erat, quod scilicet tunc, et non multò priùs ædificatio fuerit intermissa. Relinquamus igitur ea, quæ scribi nullo modo possunt, et ad alia properemus.

ExFabularum origo ex hac Turri prodiit. hujus excelsæ Turris ædificatione, atque item ex memorata linguarum divisione, perhibent occasione, arripuisse Poëtas, Ethnicosque scriptores, fingendi duas illas fabulas, quarum meminit Pilo Hebræorum disertissimus in exordio libri de Confusione Linguarum: alteram de gigantibus celeberrimam, quos ferunt, montes montibus superimposuisse, ut bellum diis inferrent, sed ab ipsis fulmine dejectos: alteram de animalibus irrationalibus, quæ ajunt olim unà cunctis communi voce inter se de rebus suis, ut solent homines, agere consuevisse. Verùm quia semel perpetuam juventutem à diis expetere ausa sunt, ab eisdem confusione vocum, postea esse punitos. Sed de Poëtis, non est, quod mirari debeamus, quandoquidem notum est, eos ex professo, fabulandi occasiones undequaque venari, nec dedignari communiter pro fabulatoribus haberi; quippe qui largam admodum in hoc genere licentiam, jam dudum sibi usurpaverint, juxta vulgatum illum Horatii ferè in initio Artis Poëticæ:

---Pictoribus atque Poëtis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas.
Illud magis mirandum ac deplorandum est, quorundam hominum impiorum quanta fuerit audacia, ac te-
meritas
E