Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
Athanasii Kircheri

Cap. II.Sect. I.Semas, Japhetus, et Chamas, centum annis ante diluvium nati, primi relictis montibus planitiem habitare caperunt, et aliis, recenti etiam tum cladis memoriâ, pavidis nec audentibus à celsioribus locis descendere, idem faciendi auctores, et exemplun fuére; campos quam primùm colere sunt aggressi, nomen est Sennaar. Cæterùm Deo jubente (subaudi, ministerio Noë omnium, qui tum supererant, parentis) ut propagandi, multiplicandique generis gratiâ, colonias deducerent, ne inter se discordias exercerent, sed multam terram colendo, frugum copiâ fruerentur; homines rudes non paruerunt, quamobrem calamitatibus implicati, offensum illum errore suo sunt experti; cùm etiam florerent juventutis multitudine, Deus rursim de colonia deducenda admonebat; illi verò non putantes se ipsius benignitate, præsentibus commodis perfrui, illamque felicitatem suis viribus acceptam ferentes, dicto ejus non fuerunt obedientes, et quod pejus erat, consilium de Coloniis, non favorem Numinis, sed insidias interpretabantur, videlicet quo faciliùs dispersi, possent opprimi. Nembrod divinitatem affectat.Ad superbiam autem, Deique contemptum excitabant eos Nabrodes, nepos Chamæ filii Noë, vir audax, et manu promptus, docens non Deo, sed propriæ virtuti, præsentem felicitatem eos debere, atque ita paulatim rem ad tyrannidem trahebat, ratus fore, ut homines ad se deficerent à Deo, si se illis ducem præberet, opem suam offerens, contra novum aliud diluvium intentantem; Turrim enim se exædificaturum excelsiorem, quàm quò aqua ascendere posset, et insuper majorum suorum interitum ulturum. Vulgus autem facilè Nabrodis placitis obtemperabat, ignavum ratus Deo cedere, atque ita fructuram Turris occœperunt, nulli labori parcentes, nihilque sibi ad diligentiam reliquum facientes. Cùmque ingens esset operarum numerus, surgebat opus, super quàm sperasset aliquis: crassitudo autem erat tanta, ut proceritatem obscuraret; struebant autem lateribus coctis ad firmitatem bitumine ferruminatis. Hanc eorum vesaniam videns Deus, delere quidem omnes noluit, quando ne priore quidem clade ad meliorem mentem profecerant, sed dissidium inter eos immisit, linguis eorum variatis, ita ut ob diversitatem sermonis mutuò non se intelligerent. Locus verò Turris nunc Babylon vocatur propter confusam linguam, quæ priùs omnibus ex æquo clara fuerat; nam Hebræi confusionem nominant Babel. De Turri autem hac, deque linguis hominum mutatis meminit et Sibylla his verbis: Sibylla de confusione linguarum.Cum universi homines uno eloquio uterentur, Turrim ædificarunt excelsissimam, quasi ad cœlum per eam ascensuri; Dii verò procellis immissis Turrim subverterunt, et suam cuique linguam dederunt, quæ reipsa fuit, ut urbs ea Babylonis vocabulum acceperit. De loco autem, qui Sennaar in Babylonia nominatur, meminit Heshiæus hoc modo. «Ajunt Sacerdotes cladis ejus superstites Engelii Jovis sacra ferentes, in Sennaar Babyloniæ pervenisse». Hucusque Josephus.



Caput III.

De altitudine Turris diversæ opiniones.


Cap. III.MUlti varia sentiunt de altitudine hujus Turris, cùm quàm alta illa fuerit, Moses non determinet, sed solùm dicat, illos eam ad cœlum erigere voluisse; sed sensum horum verborum exploremus. Hebræus textus ait:

ויאמרו הבה בנה-לנו-עיר ומגדל וראשו

Et dixerunt; venite, fabricemus nobis civi-
tatem