Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina emendata est
36
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. I.culmen pertingat ad cœlum; videamus, inquiunt, quæ ibi rerum sit dispositio, quæ leges, quæ gubernandi ratio: videamus si modus sit fatales illorum corporum influxus superandi, et celebremus hoc facinore omnibus seculis memorando nomen nostrum apud posteros; operemur dum unitâ multitudine populi infinitâ id possumus, ne forte dispersi protinùs vires quoque ad id præstandum deficiant. Unde fabulam illam postmodum de gigantibus ortam existimamus, juxta Ovid.

Affectasse ferunt regnum cœleste gigantes,
Altaque congesto struxisse ad sidera montes,
Tunc pater omnipotens misso perfregit olympum
Fulmine, et excussit subjectum Pelion Ossæ.

E quibus quidem hucusque allegatis clarè patet, stolidam gentem, ut citati authores volunt, sive temeritate, seu impietate quadam impulsam, hanc prodigiosam molem verè affectasse.

Utrum autem hujusmodi fabricâ, ullâ naturali potentiâ fieri potuerit, qualem ipsi pretendebant, mathematico ratiocinio demonstrare aggredimur, præsertim cùm de hac ipsa quæstione jam dudum à diversis consulti, publico id problemate nos demonstraturos esse receperimus. Verùm ut cum ordine, et sine confusione rerum in opere confusionis procedamus, primò, ubinam locus Turris fuerit, et si in cœlum illam exaltare volebant, quanta debuerit esse illa Turris, quot operæ potuerint in extructione Turris occupati fuisse, quanta debuerit esse materia, quantum temporis in ejusdem consummatione insumendum erat; concludemus tandem hoc opus tantum abesse, ut ab ulla naturali potentia fieri potuerit, ut potiùs vel ipsius naturæ dæmonumque viribus repugnasse, omnes sensatæ mentis viri credere debeant.

In præcedentibus formam Turris Babel à Nembrod extructæ, quam nobis tum propria conjectura, et imaginatio, tum authorum aliorum authoritas præscribere potuit, exhibuimus. Restat modò, ut, si Turrim ad Lunæ fornicem exaltare volebant, quamnam ejus formam, quantam ejus altitudinem, latitudinemque esse oportuerit, demonstremus.


DEMONSTRATIO

De Turris ad Lunæ Cœlum exaltandæ, ἀδυναμία, sive impossibilitate.


ExQuomodo transmigratio ex Oriente in Occidente facta intelligi debeat. Oriente igitur profecti dicuntur, hoc est, ex orientali plaga montis Ararat, ubi magna hoc loco authorum contentio, uti in præcedentibus dictum fuit, dum non capiunt, quomodo ex Oriente venerint, cum mons Ararat, sive Armenia, ubi priùs substiterant, multiplicati populi, non orientalis, sed borealis sit Babyloni; nos è geographica disciplina rem iteratis nonnullis supradictis, ita explicamus. Cum mons Ararat, uti ex chorographia suprà adducta patet, ex occasu in ortum, ut hîc apparet, longo terrarum tractu, aliis subinde montibus concatenatus excurrat, homines cùm ab occasu jugis montium impediti exitum quærerent nec invenirent, secundum vallium decursum orientalem castrametatos fuisse, magnis tandem gyris et ambagibus peractis in exitu orientali montium in occasum flectentes, tandem in planitiem infra montem inciderunt, ibidemque, uti in præcedentibus docuimus, ad plurimos annos habitaverint, in ea nimirum Regione, quæ posteà, Media, et Persia, Parthia, et Bactria dicta fuit; et deinde ad transmigrationem gentium inchoandam, ex hac regione orientali in hanc planitiem appulsi, campum hunc Sennaar duobus maximis Asiæ flu-
mini-