Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
37
Turris Babel Lib. II.

Cap. III.Sect. I.minibus, Tigri, et Euphrate irriguum, Turri ædificandæ aptissimum locum invenerunt. Loco igitur Turris assignato, jam cùm hoc in loco, confusum sit labium universæ terræ, certè omnes homines in illa immensa planitie congregatos fuisse, uti in præcedentibus ostendimus, constat.

Quæritur primò, in quantum homines intra 275 annos (tantum enim spatium temporis inter diluvium, et Turris ædificationem intercessit) propagari potuerint? Quamvis verò in præcedentibus, humani generis multiplicationem intra 130 annorum spatium factam ad calculum reducere conatus fuerim, hoc tamen loco alium computum nostro instituto magis congruum inimus. Supponamus igitur, totum genus humanum à tribus paribus conjugum singulari Dei Opt. Max. providentiâ à diluvio in semen servatis, prodiisse. Secundò singulos annos, singulos conjuges, vel marem, vel fœminam procreasse et 14 annorum ætatem conjugio habilem constitisse, quibus positis, per certam singularum circumstantiarum combinationem, humanum genus propagari potuisse invenimus ad 9094468Calculus propagationis humanæ. hominum utriusque sexus, quamvis Theophilus Reinaudus ad 14000000 Turri præsentes fuisse, in suis tabulis chronologicis asserat unde nos ad demonstrationem faciendam magis congruum numerum prædictum, retinemus multo hoc minorem, quod quamvis alicui forsan παράδοξον videri posset, positis tamen ponendis hunc numerum prodire necessum est, et non dissonat ab iis, quæ supra ex Rabbinis adduximus. Horum igitur medietatem Turri ædificanda applicemus, videlicet 4547234. verissile enim est, munia communitatis in certas classes, seu ordines fuisse distributa, uti antea dictum fuit, ita ut alii ædificandis casis et tuguriis, alii cædendis lignis, alii fodiendâ argillâ et bitumini congregando, alii fornacibus ad coquendos lateres, alii provisioni, et annonæ colligendæ in tanti populi sustentationem occuparentur.

His quoque ita constitutis, nunc quæritur, si Turrim ædificare volebant, cujus culmen pertingeret ad primum cœli fornicem, ut Samaritana lectio habet, sive ad Cœlum Lunæ, quanta debuerit esse ejus altitudo: cui quæstioni satisfaciemus, si altitudinem Lunæ à Turri geometrico priùs ratiocinio demonstremus.

CumAlitudo à terra itaque variis rationibus à peritissimis Mathematicis 6o milliaria Italica uni gradui terrestri respondere sit compertum; fiat, ut 1 ad 60, ita 360 ad aliud, factaque operatione juxta regulam proportionum, prodibit totius terrestris globi ambitus æquinoctialis in milliaribus 21600; cùm circumferentiæ cujusvis circuli ad diametrum juxta Archimedis demonstrationem consistat in proportione tripla sesquiseptima minori verâ; vel tripla superdecupartiente septuagesimas primas, majori verâ, et ad invicem se habeant, ut 22, ad 7. vel 21. ad 7. Si fiat, ut 22 ad 7, ita 21600 ad aliud, prodibit diameter Terræ 6872 vel potiùs 6872 milliarium, cujus dimidium 3436, ejusdem semidiameter; superficies verò globosa terræ habebitur ex multiplicatione circumferentia in diametrum, quæ est, 148456800 milliarium; soliditas verò hujus habebitur, si diametrum terræ in tertiam partem superficiei globosæ duxeris, prodibunt 3400155648 milliaria cubica, totius terreni globi soliditas.

InventaInventio diametri globi terreni, una cum circulo, superficie et cubo. itaque semidiametro globi terreni, habebitur ex consequenti in milliaribus Italicis distantia à centro terræ usque ad globum lunarem. Non dicam hic modum, quomodo Mathematici in cognitionem hujusmodi distantiæ Lunæ, reliquorumque planetarum, à terra ad proprias eorum
sphæ-
E 3