Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/64

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
40
Athanasii Kircheri

Cap. III.Sect. I.bus maribus et fluviis in bitumen; nec ligna ad coquendos lateres, nec ad argillam orbem terræ, nec ad bitumen oceanum suffecturum fuisse. Novum igitur orbem condere, eumque hoc duplo majorem ad hanc fabricam expediendam esse oportebat.

SequiturConsect. 3. tertiò. Quod si eques quispiam singulis diebus 30 milliaria in illo declivi cochleæ ascense confecisset, octingentorum annorum spacio, Turris apicem non attigisset.

SequiturConsect. 4. quartò. Hanc Turrim pondere suo multis parasangis superasse Terram; quodita ostendo. Sit Turris a b d, globus terræ b e d e, centrum Mundi o. Si igitur totus terrestris globus ad hanc fabricam complendam non erat sufficiens, ergò si aliunde divinitus suppeditata materia Turris demonstratæ magnitudinis super terram fuisset elata, necessarium erat, terram tantum extra centrum universi, utpote leviorem exire, quantus erat excessus ponderis Turris supra pondus terræ; quem excessum juxta Staticæ leges cùm nos invenerimus, decem semidiametros constituere, conclusimus, centrum gravitatis terreni globi non jam in o, sed in i constitui, ibique cum centro mundi congruere; quod si ita, ergò totus terrenus globus extra centrum universi, cum ruina totius Mundi extitisset. Lector examinet figuram hîc appositam, et verum, quod diximus, inveniet. Vana itaque fuit, et stulta mortalium præsumptio, tale quid non dicam cogitare, sed ne attentare quidem velle; ut proinde merito ob temeritatem Deo hominibusque invisam, dum cum cœlo bellum inire præsumptuosiùs attentarent, Deus confusione linguarum tantam temeritatem puniendam censuerit.


Caput IV.

De Turris Nembrod formâ, et architecturâ.


Cap. IV.APpropinquabat tandem tempus, quo Nembrod in executionem duceret ea, quæ jam multis annis animo conceperat, de Turris altissimæ, quæ culmine coœlum pertingeret, fabrica; Præparatio rerum ad Turrim ædificandam necessariarum.quare selectis accitisque undique ex infinita pænè hominum multitudine architectis, tum vel maximè qui ex suæ stirpis essent progenie, omne consilium suum illis aperuit, eos in omnibus, quæ dictam fabricam concernerent, exequendis, quàm diligentissimè instruxit, mensuras totius fabricæ præscripsit, modulum, sive prototypon è ligno, vel argillâ effictum, ut secundum illud se dirigerent, ostendit; siquidem verisimile est, cum uti erat sublimi judicio pollens, tantæ molis opus non temerè, et tumultuariâ quadam resolutione, sed maturo, et quàm deliberatissimo animo concepto jam à multis annis consilio inchoasse; dispertitis itaque architectis in certas classes, quorum alii fundamentis locandis, latomorumque laboribus dirigendis præsiderent, alii operas in fodienda argilla, lignis, arboribusque cædendis, ad lateres in fornacibus jam instruendis, coquendos, occupabantur; quidam operarum, tum in bitumine colligendo, saxisque eruendis, tum in instrumentis ferreis, id est, marris, patellis, malleis, cochlearibus, trullis, gnomonibus, harpaginibus, similibusque ad fabricam necessariis instrumentis parandis, curam habebant; non deerant, qui sigulis, fabrisque in vasis ligneis ad calcem portandam aptis, deinde scalis, machinisque, ad saxa sublevanda, trabibusque ad pegmata extruenda, conficiendis præsiderent: quia verò in tanta laborantium multi-
tudine