De stupendis, et prodigiosis tum urbium, tum turrium, hortorumque miraculis, à Nino, et à Chusi filiis, et Semiramide post mortem Nembrod extructis.
Caput I.
De Nino, ejusque rebus gestis.
ENinoQualis fuerit Ninus Rex Assyriorum., primo Assyriorum, atque adeò totius mundi imperatore, variæ sunt tum apud sacros, tum apud profanos auctores, narrationes. Nos Herodotum, Diodorum Siculum et Strabonem secuti, quid de eo sentiamus, paucis aperiamus. Itaque, quemadmodum in Arca Noë tradidimus, nos credimus, hunc Ninum esse illum, quem Sacra Scriptura Genes. cap. xvers. 11. vocat Assur, qui cum exercitu exiisse dicitur de terra Sennaar, id est, de Babylone, ubi regnaverat pater ejus, et subactis Assyriis, ædificasse in Assyria civitates ibidem nominatas, et unam præ cæteris magnam, quam ex nomine suo appellavit Niniven, in qua de Babylone sedem regni sui transtulit, ac deinceps Assur, hoc est, Assiriorum Rex nuncupari cœpit. Cæteras ipsius Nini res gestas multas admodum, et præclaras breviter ex Ctesia Cnidio recenset Diodorus Siculus.Diodorus Siculus lib. ii. rerum antiquarum, cap. 1. ubi sic ait: Primus Rex Assyriorum, scriptores nactus est Ninus, qui ejus gesta literis traderent. Is naturâ bellicosus, et virtutis appetens, cùm primum robustissimos juvenum, plurimorum temporum, armorum usu, ad omnem laborum patientiam, et belli pericula exercuisset, coacto exercitu, societatem iniit cum Arico Arabum Rege. Et post pauca subjungit: Ninus igitur Arabum Rege assumpto exercitum duxit adversus Babylonios Arabiæ conterminos. Nondum enim condita erat Babylonia, sed aliæ circa nobiles urbes incolebantur, quibus propter armorum desuetudinem facilè superatis, tributoque imposito Regem eorum cum filiis captum interemit. Nini bella adversus varios Reges.Deinde quibusdam Armeniæ urbibus in potestatem redactis, Barzanes Rex Nino viribus impar, cum multis donis occurrens, et se, et regnum ejus potestati permisit. Huic Ninus, magno usus animo, Armeniæ regnum restituit, commeatu, et militibus impetratis. In Mediam deinde auctis viribus transgressus, cum ei Farnum Regem victum cruci affixit.Farnus Rex cum exercitu occurrisset, prælio victum, cumque uxore, et septem filiis captum, cruci affixit. Prosperâ fortunâ elatum Ninum cupiditas cepit totius Asiæ, quæ inter Tanaim et Nilum jacet, potiundæ; secundæ etenim res, ut plurimum ambitiosas majorum ingerunt cupiditates. Itaque præside ex amicis quodam Mediæ imposito, ipse ad religuam subjiciendam Asiam profectus, omnem annis decem et septem, præter Indos et Bactrianos in potestatem redegit. Quasnam Regiones subjecerit sibi.Pugnas singulas, ac devictorum numerum nullus quidem scriptor tradidit. Nos, quæ excellentiora feruntur, Ctesiam Cnidium secuti, paucis narrabimus: subjecit omnes maritimas, ac propinquas gentes, Ægyptios, Phœnices, et interiorem Syriam, Ciliciam, Pamphiliam, Lyciam, Cariam, Phrygiam, Misiam, Lydiam, Troada, et Phrygiam, quæ est super Hellespontum, Propontida etiam, ac Bithyniam et Cappadociam, et gentes juxta Pontum barbaras, usque ad Ta-