Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/69

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
43
Turris Babel Lib. II.
Cap. I.Sect. II.
Ectypon Verum Nini et Semiramidis ex Veterum Auctorum relatione, nec non Ægyptiaci Labyrinthi picturis extractum

naim flumen, suæ ditionis fecit. Adjecit imperio Cadusios, Tapyros, Hyrcanos, Drangas, Dernicos, Carmanios, Rhombos, Vorcanios , Parthos, Persas, præterea Susianos, Caspiosque, ad quos angustus est aditus, unde et portæ Caspiæ appellantur, pluresque alias, quas recensere instituto opere prolixius esset, ignobiles nationes. Sic Diodorus, uti supra; qui cap. ii. ex eodem Ctesia tradit, eundem Ninum habuisse in exercitu suo, peditum ad decies septies centena millia, equitum millia ducenta, currus verò falcatos, paulò minùs decem millibus et sexcentis, et superasse, ac debellasse Zoroastrem Regem Bactrianorum, qui cum quadringentis armatorum millibus ei obviam venerat. Exercitus Nini contra Zoroastrem.Contigit autem hæc Nini de Zoroastre parta victoria post conditam Ninivem, ut
ex
F 2