Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/73

E Wikisource
Haec pagina emendata est
45
Turris Babel Lib. II.

Cap. I.Sect. II.ne Cainan, ut apud lxx Interpretes habetur, et posito, divisionem linguarum incidisse in annum 144 vitæ Phaleg, et nativitatem Abrahæ in 130 ætatis Thare, ut nos facimus, procul dubio postrema Nini tempora incidunt non longè ante 400 à diluvio annum, ur videre est in tabulis chronologicis; et tunc multò credibilius est, potuisse hominum multiplicationem tantopere jam esse auctam, ut Ninus, et Zoroastres inter se bellantes, cogere valuerint exercitus adeò numerosos, quales in præcedentibus descripsimus. Sed ut revertamur ad Ninivem à Nino conditam, ne quicquam curiosarum rerum in hoc opere omisisse videamur, hîc urbis descriptionem subjungam.



Caput II.

De ædificatione Ninive civitatis magnæ ejusque vastitate.


Cap. II.LEgimus ab orbe condito varias fuisse civitates, immensa vastitate præditas, successu temporum à diversis Regibus extructas, uti in Ægypto de Memphi, Thebis, Heliopoli tradunt Ægyptiarum antiquitatum scriptores, et nos quam fusissime Tomo I. Oedipi ostendimus. Memorat quoque tum Marcus Paulus Venetus, tum nostri patres, mira de civitatibus immensis in regno Sinarum, de quibus lege, si placet, Chinam nostram illustratam; non defuerunt quoque in Europa sub veterum Romanorum Dominio urbes incredibili magnitudine prædite, uti Roma, Syracusæ, Carthago, et similes, et modernis temporibus, Roma, Cairus, Parisiorum urbs, Londinum, Amstelodamum, Ulysipona, et cæteræ, sed quæ ad magnitudinem Ninive accesserint, nullam invenio. Verùm ut hæc accuratissimè discutiantur, ab ipsa sacra scriptura initium sumamus; Jonæ itaque capite iii. vers. 3. sic diciur: מהלך שלשת ימים. ונינוה היתה עיר גדולה לאלהיס Et Ninive fuit urbs magna Deo, itinere trium dierum; ubi Græca sic habet: ἠ δὲ Νινευὴ ῆν πόλις μεγάλη τῳ θεῳ ὡσεὶ πορείας ὁδοῦ ἡμερῶν τριῶν. Et erat Ninive civitas magna Deo, quasi itineris viæ, trium dierum. Chaldæa sic habet: הלתא יומין. ונינוה הות קרהא רכתא קרס יי מהלך Et Ninive fuit urbs magna coram Domino, itinere trium dierum. Civitas videlicet Deo, quo more solito Hebræi magnum quid indicant, ut montes Dei, montes altissimi. Variæ opiniones de Ninives vastitate.Hoc in loco mirè se torquent interpretes, dum magnitudinem urbis non satis videntur potuisse comprehendere; unde variis diverticulis, modisque hunc triduani itineris Jonæ transitum videntur explicare, Quidam enim accipiunt pro triduano itinere totius urbis ambitum; nonnulli putant, triduanum iter ita intelligi posse, ut in omnibus, et singulis plateis urbis perlustrandis, tres dies consumi debuerint, quo quidem valde hallucinantur, cùm vel in unicæ Romanæ urbis plateis percurrendis, plusquam triduum impendi possit, non item in ambitu, qui spacio sex horarum facilè confici potest; neque hîc, ut aliquibus placet, iter triduanum à mari Syriæ, ubi à pisce evomitus fuit Jonas, usque Niniven, sumi potest, cum Phœnicum littus plusquàm trecentis milliaribus à Ninive distet, imò sacro textui contrarium videtur, in quo expressè dicitur, Et cœpit Jonas introire in civitatem itinere diei unius. Triduanum itaque iter emetiendæ urbis intelligi debet, ut quod à primo introitu ejus, unius diei itinere emensus erat Jonas, illud recto itinere totum tribus diebus compleret. Multa quoque hîc nugantur Rabbini,
dum
F 3