Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
46
Athanasii Kircheri
Cap. II.Sect. II.dum Rabbini in Mari Rubro Jonam evomitum esse nugantur. Φοινικὸς ιρυθραὶον Jonam in Mari Rubro, seu Erytræo ejectum dicunt, ut Babyloniæ vicinior esset, sed cum Phœnicium et Erytræum quoad vim græcarum vocum idem sonent, neque vim verborum intellexerint, error iis ob solitam eorum ignorantiam condonandus est. Nos igitur relictis hisce placitis, dicimus, verum et genuinum sacræ scripturæ sensum intelligi debere secundum diametralem urbis situm, ut postea ex descriptione patebit: erat enim civitas in varias plateas divisa, quarum binæ transversæ in longum et latum, præcipuum in urbe locum tenebant, in qua et magnatum habitationes erant haud secùs, ac Romæ platea longissima, quam Cursum dicunt, scitè demonstrat. Cursus dicitur, eò quod in ea præcipua urbis spectacula, et principum magnatumque introitus cumceleberrima equitum pompa exhibeantur, uti et in aliis quoque magnis urbibus fieri solet; et talem fuisse illam trium dierum in urbe Ninive plateam, quæ urbem bifariam dividebat, et per quem Jonas, tanquam viam principalem unius diei itinere ingressus, Ninivitis pœnitentiam prædicabat. Nam ut rectè Ralbag Rabbinus: ג ימים מקצי אל קצי. ונינוה עיר גרולה Id est, fuit Ninive civitas magna tres dierum ab extremo usque ad extremum. Verùm, ut hæc, quæ dixi, vera esse intelligantur, totius urbis ichnographiam, juxta Diodori descriptionem, ante oculos lectoris exponendam duxi, ut ex ejus forma et figura, longitudine et latitudine, laterum turriumque multitudine, facilè quisque incredibilem, et pœnè immensam urbis vastitatem cognoscat. Quod verò Lucanus de Roma dicit:
Una domus urbs est, urbs oppida plurima claudit,Romanæ urbis magnitudo comparata cum Ninive.
hoc non dictum velim, uti in Latio nostro fusè demonstravimus, de Roma intra suos muros conclusa, seu de suburbiis, quorum termini vel ad Phaliscos, Sabinos, Tybur, Præneste, quin et in Tusculanos montes, Volscorumque, regnum, Ostia Tyberina, seu Centumcellas extendebantur, teste Ammiano Marcellino, intelligi debent, quod de Ninive dici nequit; erat enim civitas validissimis undique et undique muris clausa, uti ex Diodoro trademus.

SitDemonstratio formæ et magnitudinis Ninive. itaque quadrangulæ urbis latus majus juxta Diodori descriptionem, 150 stadiorum, quæ in passus resoluta 18750 passuum dant longitudinem; nam 125 passus unum stadium conficiunt. Itaque 18750 passus per 1000 divisa, dant 18 milliaria, et insuper 750 passus: atque tot milliarium unius lateris majoris longitudinem habuisse ex calculo constat; minus verò latus 90 stadiorum, dat passus 11250; quæ in milliaria resoluta dabunt 11 milliaria, et insuper 250 passuum longitudinem lateris minoris, eritque ambitus urbis 480 stadiorum; hæc latera, minus et majus in se ducta dabunt aream urbis 198 milliarium, exceptis minutis.

ExMagitudo Ninives ad Latii amplitudinem applicata. hoc calculo consequitur primò, si murus major Ninives 18 milliarium longitudinem habuit, illum adæquasse distantiam illam, quæ est inter Romam et Tybur; tot enim milliarium hujusmodi distantiam nos frequenti istiusmodi itineris experientiâ comperimus, quamvis vulgo 17 milliarium esse plerique teneant; cùm verò minus muri latus, 11 milliarium intercapedinem invenerimus, habebit murus eam longitudinem, quæ est inter Tybur et Præneste; si verò hinc latus majus traducamus, per Tusculum, usque in Albanum, quæ est distantia 18 milliarium, et hinc Romam 11 milliar. habebimus quadrangulum, quod maximam Latii partem occupabit, cujus videlicet area continebit milliaria quadrata 198†750 passus quadratos. Unde patet, Niniven, maximam fuisse civi-
tatem,