Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/77

E Wikisource
Haec pagina emendata est
49
Turris Babel Lib. II.

Cap. II.Sect. II.dierum, nimirum in diametro. Verisimile enim est, Jonam prædicando pœnitentiam, non circa ambitum, sed per medium urbis incessisse; nam si stadium, ut perhibent, octava milliarii pars est, utique quadringenta octoginta stadia faciunt iter 60000 passuum, quod ordinariè pedites triduo aut quatriduo conficere solent. Unde patet, meritò hanc urbem, Genes. cap. x. vers. 12. veluti per antonomasiam nuncupari magnam.

Per hæc item circiter tempora, probabile admodum est eundem Ninum, ob ingentem ejus potentiam, et super alios illius temporis Reges eminentiam, monarchæ nomine obtento, primam, quæ Assyriorum dicta est, Monarchiam erexisse. Hujus nos, quemadmodum et aliarum quoque trium præcipuarum mundi monarchiarum, singulos Reges successivè, propriis locis, ac temporibus adnotabimus; non quia intentio nostra sit, exterorum Regum chronologiam texere, sed quoniam ad nostrum institutum ritè ordinandum, plurimùm confert qualis, qualis saltem notitia illarum quatuor principalium monarchiarum, seu regnorum, quorum meminit DanielQuattuor monarchiæ per statuam Nabuchodonosoris indicatæ., cap. ii. vers. 38. sub typo statuæ illius magnæ, quæ habebat caput aureum, pectus et brachia de argento, ventrem et femora ex ære, et tibias ferreas; Et cap. vii. vers. 3 sub figura quatuor bestiarum ascendentium de mari. Et Zachar. cap. vi sub imagine quatuor quadrigarum de medio duorum montium æneorum egredientium. Hisce enim similitudinibus diversæ eorundem regnorum differentiæ, proprietatesque adumbratæ sunt, de quibus hîc agere opus non est, quod paucis explicari nequeant, et fusiùs eadem prosequi nunc nostri muneris non sit. Porrò harum monarchiarum prima fuit Assyriorum, altera Persarum, atque Medorum, tertia Græcorum, quarta Romanorum: quamquam de secunda, item et tertia fusius agitur in eadem Danielis prophetia cap. viii. per totum, sub figura arietis, et hirci, invicem præliantium; et cap. xi. ubi breviter prædicuntur, monarchiæ Persarum interitus, et regni Græcorum exaltatio, et prælia item, quæ mox inter Alexandri Magni successores sunt exorta; harum verò quatuor duntaxat monarchiarum in sacris libris facta est mentio, non quod post ipsas usque ad mundi finem aliæ non essent erigendæ, (videmus enim Turcarum imperium postea Romano successisse, et post ipsum probabile est alia surrectura;) sed quia quatuor illæ tantùm Christi regnum præcedere debebant, quod in hoc mundo usque ad extremam judicii diem, et deinceps perpetuò in cœlis duraturum erat, ut apertè significatur cap. Danielis ii. vers. 34. et 35. ubi dicitur, quod lapis, qui percussit statuam, et contrivit quatuor Regna hæc, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Lapis quippe ille, figura fuit Christi, juxta illud Apostoli, prima ad Corinthios cap. x. vers. 4. Petra autem erat Christus, quod et apertius declarat citatus Daniel cap. ii. vers. 44. et 45. ubi prædictam statuæ visionem exponens: Suscitabit, inquam, Deus cœli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et alteri populo non tradetur, et comminutis prioribus regnis, ipsum stabit in æternum; hoc verò regnum, aliud non est, nisi regnum Christi, et sanctæ ejus ecclesiæ. Itaque ut dixi de prædictarum quatuor monarchiarum Regibus eorumque jugi successione, quando scilicet, et quot annis singuli regnasse dicantur, agemus propriis locis.

Verum enim verò, cum hujus argumenti institutum Nembrodica historia fuerit, Nembrod verò primus in mundo Rex fuerit, dum Babylonici regni initia jecit; Ninus verò ejus filius, patris exemplum secutus, primus fuerit Assyriorum imperii fundator, operæ pretium me facturum existimavi, si continuatos, ad 1239, vel ad 1240 annos or-
dine
G