Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/78

E Wikisource
Haec pagina emendata est
50
Athanasii Kircheri

Cap. II.Sect. II.dine hujus monarchiæ successores, juxta meliorem chronologorum sententiam, apponerem, ne quicquam ad nostrum institutum pertinens omisisse videremur, usque ad ultimum Sardanapalum, cujus tempore Jonas ob conclamatam Mortalium impietatem in Ninive pœnitentiam prædicavit, quam cùm acceptasset Rex, et minas de subversione urbis, pœnitentiæ operibus divertisset; accidit, ut spretis minis ipse postea ad vomitum reversus, scelestum pristinæ vitæ statum repetierit, unde justo Dei judicio ipse totus mollitiei immersus inter fœminas luxuriâ, et libidine obsordescens, à Medis obsessus, cum refugium non reperiret, extructo rogo, seipsum una cum liberis, concubinis, et inæstimabili auri, argenti, pretiosorumque lapidum copiâ, in eum ex desperatione conjecit, atque una cum morte ejus imperium Assyriorum Artabe duce ad Medos et Persas sub Cyro translatum fuit. Reges Assyriorum sequens Tabula monstrat; cæterarum verò monarchiarum Reges, uti alienos à nostro instituto, ita relinquendos censuimus.

Annus Mundi. Diluvii. Catalogus Regum imperii Assyriorum, qui omnes ferè à Nino usque ad ultimum Sardanapalum et sanguinis agnatione hæreditate paterna imperium adierunt.
Ninus
Semiramis
Zameis Ninyas
Arius, secundus Assyriorum Rex. 2129 473
Analius 2159 503
Xerxes 2198 542 Abraham,
Armametres 2229 573 Isaac,
Belochus 2267 611 Jacob,
Baleus 2302 646 et filiorum gesta.
Althades 2354 698
Mamithus 2386 730
Mancaleus 2416 760 Memphis in Ægypto.
Iphoreus 2446 790 Nascitur Moses.
Mamylas 2466 810
Sparetus 2496 840
Assades 2536 880
Aminthas 2576 920 Moses egreditur ex Ægypto.
Belothus 2611 955
Bellepares 2636 980
Lamprodes 2666 1010
Sofates 2707 1051 Tempus Judaicum.
Lampares 2728 1072
Pannias 2758 1072
Sofarmus 2803 1147
Mitreus 2822 1166
Tautanes 2849 1193 Jephte.
Tarteus 2881 1225
Thineus 2921 1265 Heli, Samuel.
Darcilus 2982 1326 Saul.
Eupalus 2995 1339 Tempore Davidis.
Sardanapalus Salomon.
Jonas propheta
Duravit imperium Assyriorum sub 32 Regibus juxta Cronicam Eusebii 1239.
CA-