Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/81

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
51
Turris Babel Lib. II.


Cap. III.Sect. II.

Caput III.

De Turri in civitate Babylonica à Nino et Semiramide centum ferè annis post eversionem Turris Nembrodææ extructa.


QUemadmodum ambitiosus æstus, et humanæ mentis arrogantia modum nesciunt, ita quoque Nembrodi exemplum secuti Ninus et Semiramis ejus uxor, ad primævæ magnificentiæ specimen exhibendum, et ad perpetuam nominis gloriam immortalitatemque acquirendam, turrim aliam , non quidem ut multi falsò putant, supra derelictæ Turris Nembrodæ vestigia, sed centum circiter annis post divisionem linguarum, et post mortem Beli, et urbis Babylonicæ, quam pariter admiranda, et prodigiosa magnificentia, veteri civitate destructâ, novam, quam in sequentibus describemus, ædificavit, non eâ quidem amplitudine, quâ suam extruxerat Nembrod, sed strictiori basi fundatam, in maximam, uti in figura patet, altitudinem, maximisque ornamentis conspicuam. Fabricæ forma.Erat autem ex octo turribus constituta, quarum prima A B, in circuitu stadium integrum, id est, 125 passus, sive 625 pedes, diameter 39 passus continebat, id est ducentos ferè pedes, totidemque in altitudine primæ turris; per helicem, sive cochleam, quâ universa moles artificio miro, et raro implicata, adeò declivi lenique ferebatur ascensu, ut jumenta, hominesque nulla difficultate ad ejus fastigium commodè pertingere possent. Præterea in ea sedilia hinc inde, eleganti sanè opere ita constituebantur, ut per ascensum defatigatis, et placida requies, et amœnissimus in totam Babylonis planitiem, regionesque circumjacentes prospectus summâ spectantium voluptate pateret; interiores verò conclavium recessus, archiviis, aut annonæ, aliisque usibus, et publicis commoditatibus destinabantur; reliquæ verò turres septem, priori quidem quoad symmetriam similes, sed juxta opticas leges in altitudinem, quoad molem prò rata proportione decrescentes; si enim singulæ turres æquales priori fuissent, tota illa turrium moles facilè ad octo stadiorum, seu 1000 passuum, aut unius milliaris altitudinem se extulisset, cujus immensæ molis fulciendæ nullum fundamentum par esse poterat, nec irruentibus ventorum flatibus tanta, et adeò subtilis altitudo subsistere potuisset, tam exili fulcita hypomochlio; ut proportionaliter itaque turres diminuerentur, tota moles veluti jure quodam requirere videbatur; neque tamen etiam hoc modo subsistere poterat, cum juxta eam, quam referebat, rationem, vel vehementiori ventorum flatu ex parte dejici potuerit, uti experientia docet. Verùm jam verba Herodoti adducamus, quibus hanc turrim affabrè describit: ἐν μέσῳ δὲ τοῦ ιεροῦ πύργος στερεὸς οἰκοδόμηται, σταδιου καὶ τὸ μῆκος καὶ τὸ εὖρος, καὶ ἐπὶ τούτῳ τῷ πύργῳ ἄλλος πύργος ἐπιβέβηκε, καὶ ἕτερος μάλα ἐπὶ τούτῳ, μέχρις οὗ ὀκτὼ πύργων. ἀνάβασις δὲ ἐς αὐτοὺς ἔξωθεν κύκλῳ περὶ πάντας τοὺς πύργους ἔχουσα πεποίηται, μεσοῦντι δέ κου τῆς ἀναβάσιός ἐστι καταγωγή δὲ καὶ ϑῶκοι ἀμπαυστήριοι ἐν τοῖσι καθίζοντες ἀναπαύονται οἱ ἀναβαίνοντες. ἐν δὲ τῷ τελευταίῳ πύργῳ, νηὸς ἔπεστι μέγας, ἐν δὲ τῷ νηῷ κλίνη μεγάλη κέεται εὖ ἐστρωμένη, καί ἠ τράπεζα παράκέεται χρυσέη.
In
G 2