Cap. III.Sect. II.In templi medio Turris solida, crassitudine simul, et altitudine stadii, cui alia rursus super imposita turris, et huic subinde alia ad octavam usque. His forinsecùs scalæ in circuitu adhibite sunt, per quas ad singulas conscenditur turres. In mediis gradibus ductus, sellæque in hoc factæ, in quibus ascensoribus liceat sedere, et conquiescere; in postrema turri sacellum est aliud, in quo lectus est splendidè stratus, et apposita mensa aurea. Atque hæc est Turris illa celebris, quam profani auctores satis laudare non possunt, eamque inter septem mundi miracula ponunt. Miror tamen, apud Diodorum nihil de hac octozonia Turri reperiri, nisi forsan intelligat illud Beli templum, quod hisce verbis describit: Turris in teemplo Bel.In urbis medio templum Jovi Belo erexit Semiramis, cujus amplitudinem neque scriptores propter vetustatem, neque ulla memoria singulatim tradunt: constat tamen, ob illius admirandam altitudinem, à Chaldæis tum orientem, tum occidentem Versus, astrorum in eo observationes factas. Id ex latere, atque asphalto summa arte magnisque expensis est constructum. In summitate Turris varia supellex aurea er statuæ.In summo templi tres ingentes aureas statuas Jovis, Junonis, Opisque erexit, quarum Jovis adbuc extat longitudine pedum quadraginta, mille Babyloniorum talentorum pondere; Opis simili pondere in sella aurea residet, ad cujus genua duo adstant leones, juxtaque serpentes argentei ingentis magnitudinis, ponderis quilibet est talentorum triginta; Junonis stans signum ponderis octingentorum talentorum. His omnibus communis erat mensa aurea manufacta, longitudine pedum 40, et 15 latitudine, ponderis talentorum quingenta: carchesia 2 talentorum 30, totidemque vasa vaporaria, utrumque talentorum 300. præterea tres crateres ex auro, quorum Jovi dicatus talenta mille, et ducenta Babylonica pendebat, aliorum quilibet talenta 600. quæ omnia postmodum Persarum Reges surripuerunt, et reliqua ornamenta tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Hæc eadem narrat Herodotus, Turrim intra templum Beli erectam octozoniam, de qua silet Diodorus. In supremitate templi, sive Turris, aureas tres statuas esse constitutas; Herodotus tamen unam tantùm memorat cum lecto, et mensa; ut proinde hanc differentiam aliunde non processisse, mihi persuadeam, nisi vel ex variorum auctorum veterum lectione, aut relatione differenti. Verùm de auri incredibili abundantia in primis istis mundi seculis, infra pluribus agetur.
Caput IV.
De civitate magnificentiæ pœnè incredibilis, quam in Babylone Semiramis exstruxit.