Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/98

E Wikisource
Haec pagina emendata est
60
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. II.ta exactum verborum à Diodoro de ea traditorum tenorem, exhibendam censui.

Expositio singularum partium.

Totius Horti structura quadra in circuitu 46 jugerum longitudinem habebat, ita ut singula latera in quatuor jugerum spacium extenderentur. QuidJugerum quid? igitur per jugerum hîc intelligatur, expendamus. Uti mensuræ rerum variis occasionibus inventæ sunt, ita quoque difficile est, iis certam et determinatam mensuram attribuere, ob mensurarum, quibus diverfæ nationes utuntur, varietatem. Sacra scriptura dicit, jugera, media pars agri, quam par boum uno die arare potest, uti Hebræa lectio habet: בבהצי מענה צמר שרה In medio jugero par boum agri; cui Plinius subscribit. Verùm cum dies non horas æquales semper duodecim, sed pro diversa ratione solstitiorum climatumque, horarum quantitatem sortiantur; hinc quoque dubium exactæ determinari non potest. Hieronymus Mathematicus, 200 pedibus contineri scribit; Quintilianus 200 pedibus in longitudinem, dimidium in latitudinem refert. Varro lib. i. Jugerum, inquit, est, quod quadratos duos actus habet; aclus quadratus, qui et latus 120 pedes et longus totidem. Diodorus sanè hoc loco nequaquam ipsam quadratam horti superficiem, sed longitudinem tantum unius jugeri sumpsisse, vel inde patet, quod ambitum horti in quadro positi, per quatuor jugerum, in quæ singula latera se extendebant, longitudinem intellexerit, quantum autem unum jugerum Babylonicum pedibus secundum unius lateris longitudinem constiterit, Hieronymus Mathematicus ducentis pedibus definit; cum itaque unus latus Horti quatuor jugerum longitudine constituerit, et 200 pedibus unum jugerum, fuerit haud dubiè unum latus 800 pedum, qui in passus reducti dabunt 160 passus: dant unum stadium; erit itaque latus unum Horti 800 pedum, id est, 160 passuum, qui unum stadium, et insuper 35 passus conficiunt; hic verò numerus pedum si quadretur, dabit sexcenta quadraginta millia pedum quadratorum, aream totius horti.

Intra hunc ambitum erant quatuor areæ 400 pedum longitudinis ABPX.

PXLM. LMNO, et NODI. Prima elevabatur à terra 12 cubitos, sive 36 palmos circiter; secunda PXLM alta 20 cubitos, sive 60 palmos; tertia LMNO 37 cubitos sive 3 palmos; quarta proxima Euphrati, 50 cubitos erat alta, id est, 180 palmos; atque in hac area, omnis generis piantæ, flores, arboresque in quincuncem dispositæ cernebantur, et amœnissimæ peridromides topiario opere, ad umbram capessendam instructæ. Non deerant hîc fontium salientium jucundissimi prospectus; aquæ verò per machinas hydraulicas ex Euphrate in altum, tum in fontium usum, tum ad Hortum irrigandum deducebantur. Structura arcubus et areis stupenda.Atque tota hæc structura sustinebatur fornicibus latericiis sibi lato interstitio, arctissimis strictissimisque vinculis secundum arearum proportionem sibi cohærentibus, quorum quilibet arcus, sive fornix 12 habebat pedes diametri NO, fornices verò unus ab altero distabant 22 pedes, uti videre est in OP. In superioris Horti parte obstupescenda illa fabrica supponebatur, quæ per intextas sibi fornices ita adornabatur, ut cum esset in varia aularum receptacula distincta, singula tamen lumen uberrimum tum per portarum arcus, tum per fenestras, singula reciperent; et hoc pro rata altitudinis proportione eadem spectabantur in reliquis arearum, sive planorum, primi, secundi, et tertii substructionibus. Ne verò plana hæc cum tempore ex aëris injuriis damnum reciperent, illa magnis instrata fuere lapidibus, longitudinis 16
pedum