Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/99

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
61
Turris Babel Lib. II.
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 99 crop).jpg
Descriptio Hortorum Semiramidis, qui pensiles dicti sunt.

In uno latere civitatis erant horti suspensi, fere conjuncti fluvio Euphrati, qui inter septem miracula Mundi numerabantur.

Situs eorum erat figuræ quadratæ, quadringentorum pedum, per quemlibet angulum, quibus corresponderent secundus et tertius. AB. AC.

Intus erant quatuor Atria vel Areæ, 400 pedum longitudinis, et 100 latitudinis, ita ut una supra aliam emineret. EFGH.

Prima elevabatur à terra 12 cubitos cum dimidio E.

Secunda, viginti cubitos. F.

Tertia, triginta septem cubitos cum dimidio. G.

Quarta proxima Euphrati, quinquaginta cubitos. Illic extrahebatur aqua ab Euphrate certis quibusdam machinis, ad irrigandos hortos. H.

Tota hæc structura sustinebatur fornicibus latericiis, sibi cohærentibus lato interstitio secundum proportionem arearum, quorum quilibet habebat 12 pedes diametri, NO.

Distabat itaque unus ab altero fornix pedes 22. O.P.

Et hoc quidem tam pro firmatione intermedia, quam pro commoditate mansiuncularam quarundam ibi exstructarum.

Superiora harum tabernarum primoerant instrata magnis lapidibus, longitudinis 16 pedum, et 4 latitudinis ut in prima arca videre est E.

Secundo, totum illud erat coopertum magnis arundinibus, ut in secunda arca observatur. F.

Tertio, omnes illæ arundines erant obtectæ magnis laminis plumbeis, quæ defenderent fornices ab humiditate terræ. G.

Quarto tandem, erat super omnia hæc optima terra, exculta exquisitis floribus et plantis. H.

Gradus à Diodoro non referuntur, ssed ex Architecturæ regulis à nobis ita sunt concinnati, et literis IKLM designati.

Fenestræ litera R notatæ, tot erant aperturæ, per quas in singulas areas visere dabatur.

H 3